PL 61, col. 249
Epistolae (Paulinus Nolanus), J. P. Migne
aedificetur domus a Christo et in Christo: quia nisi
Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt
qui aedificant eam: et nisi supra petram, qui est
Christus, fundetur haec domus, non poterit ventis
spiritalium nequitiarum et torrentibus secularium
tentationum resistere.
5.
Ora veniat Dominus Jesus in cor nostrum sicut
in templum suum, excutiat flagellum pietatis suae,
quo verberat omnem filium quem recipit; et expellat a
sensibus mentis nostrae, quasi a negotiatoribus templi,
omne commercium atque contagium iniquitatis.
Expellat a nobis boves, et venditores 110 columbarum,
et mensas nummulariorum, ut ab omni immunditia
et cupiditate purgati, castam simplicitatem
fidei caritatisque teneamus: quia Christi figura servatur,
unde Caesaris nummus expellitur; et ubi boves
non sunt, praesepia munda sunt; et fides incorrupta
retinetur, ubi columba non venditur. Nisi
enim nos Deo tradamus, vendimus diabolo. Unde et
vetus homo qui se consilio malesuadi serpentis addixit, venumdatus sub peccato
dicitur. Denique
quasi venditus eguit Redemtore, qui nos magno emit,
ne jam aut diaboli aut nostri essemus: et a progenie
viperarum in genus regale et sacerdotale mutati
efficeremur sanguis ejus, qui nos ab originis primae
generosa institutione degeneres, et, durante peccato,
viles prius animas pretiosas sanguinis sui
commercio fecit, et coheredes sibi, ac filios Dei fieri
non invida pietate concessit. Exsultemus et gloriemur
in eo, qui factus est refugium pauperum, ut humiliaret
oculos superborum. Exhibeamus illi et
templum in nobis et sacrificium, expurgantes nos, si
possimus, veteri fermento, ut efficiamur azymi,
et ipse qui pro nobis immolatus est, in nobis Christus
epuletur.
6.
Meminerimus nos ab utero terrae et cognationis
nostrae segregatos, Delphini filios esse factos, ut efficeremur
illi pisces, qui perambulant semitas maris.
Meminerimus te non solum patrem, sed et Petrum
nobis esse factum: quia tu misisti hamum ad me
de profundis et amaris hujus seculi fluctibus extrahendum,
ut captura salutis efficerer: et cui vivebam,
naturae morerer; ut cui mortuus eram, viverem Domino.