PL 61, col. 325
Epistolae (Paulinus Nolanus), J. P. Migne
customens, non solum istic, sed etiam in aeterno seculo,
individua semperque praesenti contemplatione
conspicies. Hic etiam, si tantus amor est visibilia
quoque captare solatia, poteris per magistras animi
tui lineas vel imperitis aut ignorantibus nos dictare
pictoribus, memoriam illis tuam, in qua nos habes
pictos, velut imitanda de conspicuis assidentium vultibus
ora proponens. Sed si forte ad intellectum verbi
tui inscitior manus artis [( forte leg. artificis)] erraverit,
dissimiles pinget aliis: tibi tamen [( fort. leg.
autem)] nos semper animo consideranti et complectenti,
quoslibet vultus sub nostro nomine imperitia
sua pinxerit, tamen tua conscientia nos erimus.
EPISTOLA XXXI.
189 In basilicae consecrationem Severo mittit particulam
sanctissimae crucis, quoque cultu habenda sit
docet. Inde crucis inventae subnectit historiam.
SEVERO fratri unanimo PAULINUS.
1.
Frater Victor inter alias operum tuorum et votorum
narrationes retulit nobis desiderare te ad basilicam
quam modo apud Primuliacum [(V. not. 137)]
nostram majorem priore condideris, de sacris sanctorum
reliquiis benedictionem, qua adornetur domestica
tua ecclesia, ut fide et gratia tua dignum est.
Testis est autem Dominus quod si vel scrypulum
( pro scrupulum) sacri cineris habuissemus, supra
quam nobis ad basilicam, quae proxime in nomine
Domini consummabitur, dedicandam necessarium
erat, misissemus unanimitati tuae: sed quia nos non
habuimus hujus muneris copiam, et ille se spem ejusdem
gratiae copiosam habere dixit a sancta Silvia,
quae illi de multorum ex Oriente martyrum reliquiis
spopondisset, invenimus quod digne et ad basilicae
sanctificationem vobis, et ad sanctorum cinerum cumulandam
benedictionem mitteremus, partem particulae
de ligno divinae crucis. Quod nobis bonum benedicta
Melanius [(V. not. 138)] ab Hierusalem
munere sancti inde episcopi Johannis attulit, hoc
specialiter sorori nostrae venerabili Bassulae misit (id
est Therasia, uxor Paulini) conserva communis; sed
quod alteri vestrum datur, utriusque vestrum est;
quia in utroque vestrum una ratio manet; et sexum
evacuat fides, qua in virum perfectum ambo concurritis.
Accipite ergo ab unanimis fratribus in omni
bono vestrum sibi consortium cupientibus, accipite
magnum in modico munus; et in segmento pene
atomo astulae brevis sumite munimentum praesentis,
et pignus aeternae salutis. Non angustetur fides vestra
carnalibus oculis parva cernentibus, sed interna acie
totam in hoc minimo vim crucis videat. Dum videre
vos cogitatis lignum illud, quo salus nostra, quo