PL 61, col. 602
Poemata (Paulinus Nolanus), J. P. Migne
Laxatoque suis in faucibus ubere fontis
Jussa fluenta tibi cum foenore reddita multo
Moenibus influxisse tuis; et tempore in ipso,
Quo totiens undae possessor egere solebas,
In multum referente Deo quod sumpserat a te.
Fluxit abunda tuis aqua potibus, atque lavacris.
Quodnam igitur tanto pro munere munus, Abella
Pauper opum, referam tibi? Saltem carmine nostro
Obsequium nomenque tuum dum praedico signans,
Hoc pensabo tibi pretium mercedis honore,
Felicis sancti scribaris ut addita semper
Laudibus, et tanti memoreris alumna patroni,
Cujus donorum tibi portio maxima facta est.
Nunc tuus iste labor, quo te Felicis adegit
Spiritus, ut tota tibi plebe vel ordine concors
Adgredereris opus magno sudore parandum,
549-550 Tempore et aestivo durum duplicante laborem,
Molis ut antiquae per iniqua cacumina formam
Praeteritis notam seclis, jam vero sine usu
Deficientis aquae, superactis undique multa
Congerie sylvis inter juga vasta latentem
Exuis aggeribus densis, oblitaque dudum
Munia restituis; sparsasque per avia venas,
Pumiceis alte quae sorbebantur arenis,
Colligis, et sua quamque sequi vestigia rursus
Cogis aquam, et reducem formae matricis in ora
Invehis; et dudum vacuos cessante meatu
Exundare facis fluctu remeante canales;
Atque diu querulam subductis fontibus urbem
Jam desperato perfundis flumine Nolam.
Quae fruitur Felicis aquis (quia copia non est
Haec ipsi sua nunc urbi, quam nuper adepta est
Felicis fludio) modicae pro munere guttae
Ex ope divina largis ditata fluentis.
Ergo et tu mecum parvam quasi mater Abellam
Nola fove, quoniam ut cognoscis, et ipsa tua rum,