PL 61, col. 613

Poemata (Paulinus Nolanus), J. P. Migne

Pellere tormentum potes alto nomine Christi,
Omnipotente potens Dominos quo praesule nunc me
Suscipe sanandum; nec te mea crimina vincant,
Sed magis a te victa cadant. Nam dignior isto
Vulnere sum, fateor, placidi quam munere Christi.
Sed Domini ipsius verbum factumque memento.
Qui peccatoris vitam moriendo redemit.
Justitiae si jure velis decernere mecum,
Non sum uno tantum, sed lumine dignus utroque
Multari, ut talis facie sim, qualis et intus
Corde tenebroso, de quo male visibus utor
Corporeis, caecus justis oculatus iniquis,
Et peccatorem luscum fateor decet esse,
[( Si deceat talem esse tuum. Quocumque ligatus
Crimine fit dignus venia, jam si tuus esse
Coeperit:] ut dudum coepi pars esse tuorum,
Quos ego non patriae telluris amore secutus,
Sed desiderio, quo me tibi, sancte, dicarem,
Per maris et terrae contemta pericula veni;
Exemploque boni, cognatae vincula terrae,
Ut tibi servirem, rupi, consortibus illis
Cum quibus et me jacto tuum; quod et hac ope monstra,
Ne perdam tanto confixum vulnere lumen.
Da, precor, indigno famulo tam nobile munus
In laudem Domini: praesta hoc insigne diei
Sancte tuo, ut, confessa tibi quem gloria Christi
Luminis aeterni natalem in secula fecit,
Hunc habeam natalem oculi pariterque celebrem
Felicem et lumen mihi de Felice receptum.
Talia dum plorat simplex, manus ecce beati
Prospera mox Felicis adest,] dubiamque timentis
Adspirans tacite firmat mentemque manumque,
Ne timeat tuto ausurus producere ferrum.
Vix hoc conatus fuit, et quasi lubricus uncus
Ex oculo cadit absque oculo; tantum unda secuta
Evomuit lacrymis, quem suppuraverat, aestum.
Mox oculus tanti purgatus nocte pericii,
Tam puro enituit speculo, quam nunc quoque sanus
567-568 Cernitur aeterni collucens munere Christi.
Et puto plus hodie solito niteat, quia lumen
Addidit ipse dies qui reddidit. Ergo fideles
Cernite nunc animis tanti discriminis instar,
Et pariter tanti perpendite muneris actum.
Vir jam maturo gravis aevo, et corpore celsus,
Staminis uncino quasi piscis inhaeserat hamo;
Et vice suspensus lychni pendebat aperto
Sed non sponte oculo, quem diducebat inuncans
Subfixo clavus cilio, neque vulnus agebat,
Divina prohibente manu, quae fecerat illic

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.