PL 61, col. 618

Poemata (Paulinus Nolanus), J. P. Migne

Cum praenotatos ora vexillo crucis
Transibit ultor angelus.
Sic nave in illa nemo morti traditus,
Qui veritate praeditus.
Vixere juncti Christianis impii,
Vincente noctem lumine.
Nam Christianos aggregare mortuis,
Virtute cassa mors fuit.
Quia fronte signum Christianis emicat
Quo mors subacta corruit.
Navarchus ipse perditae princeps ratis
Pereuntibus primus fuit.
Namque ante pelago quam periret naufragus,
Jam mente naufragaverat.
Bis mersus ille, quem carina fluctibus
Demersit, error inferis
Potuisset ille se periclo abrumpere,
575-576 Sed debitum morti caput
Captiva dignis mens avari vinculis
Adstrinxit in finem ligans.
Nam ne superstes navis et mercis foret,
Necem saluti praetulit.
Martinianum jam supremo stamine
Mergentibus mixtum viris
Tumultuantis excitat turbae sonus,
Somnoque mortis excitat.
Qui tunc remoto fessus in prorae sinu, et
Securus innocentia,
Jonas ut olim ventre navis abditus
Somnos anhelabat graves
Sed excitatus luctuosis undique
Pereuntium clamoribus,
Pedibusque turbae membra quassus omnia,
Duro cubili prosilit.
Plerisque mersis intus in navis utero,
Laterum per oras, qua solent,
Ut vela tollant, sive contis subrigant,
Nautae expediti currere,
Tabulis adhuc supernatabat extimis
Operta navis gurgite,
Viam salutis hac via rimantibus
Martinianus jungitur,
Et agente Christo de globo mortis fugax
Comes fit evadentibus,
Seseque saltu mittit in cymbam procul,
Quae plurimis portus fuit.
Et pene morti derelictus haeserat,
Cum classe mergendus mari,
Nisi Christus illum ceu manu prensum sua
Rapuisset e mortis lacu.
Sicut recussis fugit olim vestibus
Joseph furentem feminam,
Sic hic, relictis omnibus, nudus, fuga

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.