PL 62, col. 102

Contra Eutychetem (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

Sed istorum temeritas quae, pro numero naturarum,
diversitatem ingerit personarum, apostolica
est auctoritate frangenda, et penitus conterenda.
Apostolus certe noverat Christum utriusque esse naturae,
dum eum et hominem et Deum, eumdemque
praedicat unum. Hominem quidem dum dicit: Unus
mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus [(I Tim.
II, 5)]
. Et iterum: Sicut per unum hominem mors, ita
per unum hominem resurrectio mortuorum [(I Cor. XV,
21)]
. Et de Filio inquit suo: Qui factus est ei ex semine
David secundum carnem [(Rom. I, 3)]
. Et: Memor
esto Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine
David secundum carnem [(II Tim. II, 8)]
. Deum
vero cum dicit: Ex quibus Christus, qui est super
omnia Deus benedictus in saecula [(Rom. IX, 5)]
. Et quamplura

his similia, quae commemorare longum est.
Qui ergo hunc eumdem et Deum praedicabat et hominem,
ut ex utrisque naturis unum ostenderet
Christum, miror quomodo non metuit istos egregios
nostri temporis calumniatores ut unam Christo personam
ascriberet dicens: Et ego si quid donavi, in
persona Christi [(II Cor. II, 10)]
.
XIII.
Illud etiam solita temeritatis audacia reprehendere
solent, cum audiunt catholicos dicere: Deus et
homo: arbitrantes 11 hujus syllabae interpositione
duas posse significari personas: sed quam ineptius id
opinentur ausculta. Quid enim est Deus et homo, nisi
is qui Deus est, et homo quoque factus est; non amitten
do quod erat, sed suscipiendo quod nostrum erat. Cum
enim praemittimus in confessione Deus, et subsequimur

dicentes et homo, non solum Deum manentem,
sed et hominem eumdem asserimus subsistentem, ut
nec deitas a sese discedat, nec humanitas in deitate
dispereat. Videamus tamen ne forsitan auctoritate
divina haec syllaba fuerit interposita. Nam ita legimus: Et homo est, et quis cognoscet illum
[(Jerem. XVII, 9,
sec. LXX)]
? et iterum David: Mater Sion dicet, homo,
et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus [(Psal. LXXXVI, 5)]
.
Cur igitur non simpliciter sine
praelatione hujus syllabae dixit: Homo factus est in
ea, sed praeposuit dicens: Et homo factus est in ea?
Vel in alia prophetia cur praeposuit et? debuit enim
secundum istos dicere: Homo est, et quis cognoscet
eum? nisi quia sensus talis est, ut quem Deum confiteris,
et hominem quoque factum simili confessione
non deneges.

XIV.
Dicuntur sane isti, si tamen verum est, Christum
usque ad resurrectionem ejus ex duabus confiteri
naturis: post resurrectionem vero, unius eum
esse fatentur. Quod quam sit absurdum, quamque
ineptum, ipsa rerum veritate monstratur. Post resurrectionem
enim, ad demonstrandam sui corporis
veritatem, et comedit et bibit, et se contrectandum
discipulis obtulit, dicens: Palpate et videte quia spiritus
carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere [(Luc. XXIV, 39)]
.
Sed forsitan adhuc in terra positus
utriusque erat naturae; postea vero quam coelos ascendit,
unius coepit esse divinae. Et quid ergo ibi facit
nomen filii hominis, si natura ibi non est humanitatis?

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.