PL 62, col. 103
Contra Eutychetem (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
quomodo rei non exstanti inane nomen ascribitur?
quomodo nominis veritas manet, si naturae
proprietas abest? Denique dicit: Cum venerit Filius
hominis in gloria Patris sui. Et iterum: Sicut fulgur
exit ab Oriente et apparet usque ad Occidentem, ita erit
et adventus Filii hominis [(Marc. VIII, 38)]
. Et iterum: Veniens Filius hominis, putas inveniet fidem in terra [(Matth. XIV, 27)]
?
Daniel quoque: Ecce, ait, in 12 nubibus coeli Filius hominis veniebat
[(Luc. XVIII, 8;
Dan. VII, 13)]
. Si amissa est ergo humanitatis natura,
cur ejus est retentum vocabulum? An quia nomen
opus erat, et res nominis tanquam non necessaria repudianda
fuerat? Sic desipiant quos nihil erroris sui
atque ineptiae pudet. Caeterum Dominus Jesus Christus,
ut ostendat nostri generis naturam non fuisse
consumptam, veraciter se Filium hominis dicit. Secundum
quam etiam Patrem interpellat pro nobis,
juxta Joannis apostoli verba, dicentis: Si peccaverimus,
advocatum habemus apud Patrem Jesum. Ipse
interpellat pro peccatis nostris [(I Joan. II, 1)]
. Dicite
igitur nobis, o doctores egregii, cum Patrem hodie
Filius interpellat, secundum deitatem suam, an secundum
dispensationem humanitatis postulat? Sed
quantum perfidiae vestrae intentio monstrat (qui perimentes
humanam naturam, solam asseritis esse divinam)
secundum deitatem interpellat, secundum
deitatem advocati officio fungitur, secundum deitatem
sacerdotis ministerium implet; secundum deitatem
etiam in novissimo Patri subjectus erit, quando
eidem Filio omnia subjecta fuerint.
XV.
I.
Varius quidem et diversus, ex uno tamen fonte
haereticae pravitatis error emersit. Cardo enim pessimus
et origo malorum, quae ex sese cunctarum
impietatum occasiones peperit, haec est, dum coelestium
dictorum virtus vitio male intelligentium temerata,
non secundum sui qualitatem sensus perpenditur,
sed in alias res pro arbitrio et voluntate legentis,
secus quam veri ratio postulat, derivatur. Sed hoc
ex omnium haeretieorum commentis cuique deprehendere
perfacile est. Est et alia impietatis occasio,
quam mirum in modum minus cautis nimia pietas
praestitit. Et eo multum satisque dolendum exitialis
perfidiae malum, inde impium fieri, unde alius
pius existit; inde miserabiles captivitatis sortiri
aerumnas, unde libertatis potestas acquiritur; ibi erroribus
implicari, ubi omnis ignorantiae absolvitur
error; inde perfidum fieri, unde alius fidelis est;
eodem lumine obcaecari, quo alius clarissime illustratur.
Et ut hoc ita esse documentis manifestioribus
pateat, Sabellii et Arii, Manichaei et Photini, Nestorii
et Eutychetis sententiarum dogmata conferamus,
quibus ita eos sibi invicem exstitisse contrarios invenimus,
ut (quod magis mirum sit) eorum error
veritati testimonium dicat, et inconsonae perfidorum
sententiae in unum 14 rectae fidei modulum concinant,