PL 62, col. 104

Contra Eutychetem (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

Olim opperiebamur, diutius praestolati sumus
unde erroris vestri rivulus originem trahat, et quo
discursum faciat. Tandem reperimus, Eutychianam
haeresim ex Apollinaris amarissimo fonte derivatam,
usque ad coenulentam Arii voraginem turbidis ferri
meatibus; quibus in tantum perfidiae copula jungitur,
ut omnia ad divinitatis contumeliam referat, quae
Christus secundum dispensationem carnis aut locutus
est, aut peregit; dum unam tantummodo divinitatis
contendit esse naturam. Unde hortamur omnes
homines nefandae hujus perfidiae sectatores, dum
vita manet, dum poenitere licet, erroris sui mutare
sententiam. Et Gregorii potius atque Basilii, Theophili
quoque et Joannis civitatis Constantinopolitanae
opinatissimi antistitis, nec non et Cyrilli Alexandrini
episcopi, et aliorum quamplurimorum qui antiquitus

in Ecclesia floruerunt, super utriusque naturae proprietate
sectari doctrinam, quorum eis de hac re
sententias extrinsecus offerimus perlegendas. Quaeso
interea lectorem, vilitatem 13 nostri sermonis non
usquequaque despiciat: quia et fortassis potuit eloquentius
oratio comi. Sed nos ita stylum temperavimus,
ut rem potius quam verba legentibus commendaremus.
Et maxime hoc opus cothurno tumentis eloquii
inflari non debuit, ne transferendi in Graecum
necessitas aliqua adsit. Quia difficilius integritas sensuum
in aliam linguam pari potest sermonis venustate
servari.
LIBER SECUNDUS.

tropaeumque nostrae victoriae, eorum cassa
certamina gignant.
II.
Sabellii enim perfidia Arii damnat errorem.
Rursus Ariani dogmatis error Sabellii impietatem
excludit. Siquidem Sabellius unius naturae probabili
quidem confessione deceptus, Trinitatis unam putavit
esse personam, ut ex hoc quod trium una natura
est, una intelligeretur esse persona. Contra Arius tres
subsistentes atque distinctas, sicuti et vere sunt,
personas accipiens, tres eorum dissimiles credidit
esse naturas; et quod ad distinctionem pertinet, hoc
iste ad disparilitatem earumdem retulit personarum;
quamobrem et meritis et gradibus longe dispares
ausus est definire. Hujus igitur error ad confutationem
Sabellianae impietatis proficiat, audiatque Sabellius

in tantum Patris et Filii et Spiritus sancti
tres esse personas, ut eos Arius et potestate dissimiles
et natura diversos audeat profiteri. Audiat rursus
hic idem Arius, in tantum Patrem et Filium et
Spiritum sanctum unius potestatis, uniusque esse
naturae, ut Sabellius unam eorum dicat esse personam.
Malum ergo tuum, o Ari, illius corrige malo, et
malum suum de tuo corrigat malo; ut bonum quod
uterque nobiscum tenetis, commune sit vobis. Nam
bonum est quod tu, Ari, tres dicis esse personas,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.