PL 62, col. 105

Contra Eutychetem (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

sed malum est quod eas et gradibus et naturis longius
separas. Item tu, Sabelli, bonum est quod unam
dicis esse naturam, sed malum est quod te unius naturae
veritas unam cogit fateri personam. Affero disceptationi
vestrae compendium: imo non ego, sed
Christus qui litium vestrarum controversias, utpote
aequissimus cognitor, una Verbi sententia censuit dirimendas,
dicens: Ego et Pater unum sumus [(Joan. X,
30)]
. Dicendo igitur ego et Pater, discrevit quod Sabellius
male confundit: addendo autem unum sumus,
univit quod Arius male discernit, ut unum ad unitatem
naturae, sumus ad distinctionem proficiat personarum.
Tale est illud: Baptizate gentes in nomine
Patris, et Filii, et Spiritus sancti [(Matth. XXVIII, 19)]
;
in uno trium nomine, unam de tatis insinuans esse

naturam. Ita Judex optimus inter noxias et lethales
Christianorum contentiones salutiferam judicii sententiam
tulit, 15 ut proprio pereat vitio, qui judicis
sententiam retractaverit.
III.
Item Manichaeus dum tantarum virtutum miracula
respicit, quae Dei Filius operatus est, non vult
eum hominem confiteri. Photinus dum in eo naturam
nostri corporis attendit, Deum esse non judicat. Ille
ut se muniat, virtutes, iste infirmitates replicat. Ille
deitatis praeconia, iste humanitatis allegat. Illum
majestas tanti nominis ab humanitatis professione
revocat; istum humilitas injuriarum quas Deo cernit
indignas, in hominis tantum confessione retentat.
Illum miracula avocant, istum passiones retardant.
Ille deitate fallitur, iste humanitate offenditur. Ille

dicit Deus est, iste dicit homo est. Grande miraculum,
ut impugnatione sui veritas confirmetur; et
verum uterque dicat, dum uterque mentiatur. Audi
ergo, Manichaee: Quod Deus sit, verum dicis; quod
et homo non sit, falleris. Audi, Photine: Vere homo
est, ut asseris, licet non sicut asseris; sed idem et
Deus est, quod impie refugis. In tantum Deus, ut Manichaeus
hominem neget; in tantum homo, ut tu Deum
esse non credas. Cum igitur ambo vobis contrarii sitis,
ambo nobiscum facitis: longe separati estis, in
medio est via quam reliquistis: unus hinc, alius inde,
huc ad nos venite, et vos invicem invenitis: transeat
unus in alterius sententiam, ita ut non relinquat
suam: sit vobis commune quod privatum habetis:
fateatur ille hominem, confitere tu Deum, et propria

veritate a proprio tandem errore discedite.
IV.
Veniamus nunc et ad Nestorium atque Eutychen,
qui nisi sunt per universum Orientem serenitatem
catholicae fidei atris perfidiae nebulis obumbrare.
Et licet scelerata doctrina cum suis fuerit
auctoribus refutata, eorum tamen sectatores nefandi,
amplam temporis occasionem nacti, eo usque perniciosa
et lethalia saevi dogmatis venena diffundunt,
ut quod auctorum grassatio perpetrare non valuit,
horum pestiferae assertionis late saeviens morbus
totam pene Ecclesiam sauciarit. Quibus quoniam
competenter uno jam respondi libello, nunc strictim,
breviterque cassas eorum sollicitudines 16 et
inanes timores ostendam. Certum est Dominum Jesum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.