PL 62, col. 106

Contra Eutychetem (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

Christum, secundum catholicam fidem et praeconia
Scripturarum duas habere nativitates, unam de Patre
sine tempore, alteram de matre sine semine: et
harum duarum nativitatum utramque gerens naturam,
Dei scilicet qua de Patre natus est, et hominis
qua est de matre progenitus, unus idemque Deus et
homo est Christus. Gemina enim nativitas, geminam
uni Christo dedit naturam, dum qui Deus est de Patre,
idem et homo est de matre. Ilas itaque naturas, quas
ex utroque habet parente, Apostolus duas nominat
formas, dicens de ipso: Qui cum in forma Dei esset,
non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; sed
semetipsum exinanivit, formam servi accipiens [(Philip.
II, 6)]
. De quibus formis, sive quam ex Deo Patre habet,
sive quam ex homine matre accepit, prophetali

vaticinio clarius constat expressum; Isaia de servili
forma ejus, quae passionis vilitate quodammodo indecora
apparuit, ita loquente: Inglorius, inquit, erit
inter viros aspectus ejus, et forma ejus inter filios hominum [(Isai. LII, 14)]
.
Et iterum: Vidimus, inquit, eum, et non erat in eo species, neque decor; sed forma
ejus despecta et deficiens super filios hominum
[(Isai.
LIII, 2)]
. Et haec quidem de servili forma in qua universas
passionis injurias pertulit, Isaias locutus est.
De divinitatis autem forma, quae decorem suum per
sui impassibilitatem retinens, licet passionis pulsata
injuriis, foedari non potuit, David evidentius cecinit,
dicens: Speciosus forma prae filiis hominum [(Psal.
XLIV, 3)]
. Cernis in una Christi persona utriusque
formae, id est utriusque naturae mysterium contineri?

Forma servi indecora et despecta: forma Dei speciosa
in eo et pulcherrima praedicatur. Haec alius
quomodolibet accipiat; interim prophetico atque
apostolico praeconio docuimus Christum duas formas
habere. Nunc doceamus in ambabus unum
eumdemque esse, unamque personam habere. Dicit
Apostolus: Et ego quod donavi, in persona Christi [(II Cor. II, 10)]
.
Claruit igitur Christum ex duabus
manentibus naturis in unione personae subsistere.
V.
Nunc videamus quo fuerint Nestorius et Eutyches
errore decepti. Nestorius duas inducendo naturas,
duas putavit 17 esse personas; et ob hoc arbitratus
est sacrilego dogmate duos Christos inducere:
Eutyches respiciens unam personam, unam censuit
esse naturam, et ob hoc humanam ausus est denegare.

Et quia est in Christo et naturarum proprietas
et personae unio, Nestorius proprietatem attendendo
naturarum, a personae excidit unione; et duos putavit
Christos, unum passibilem, alterum impassibilem
esse. Eutyches unam intendendo personam, a naturarum
proprietate descivit, et ipsam divinitatem asseruit
passam. In tantum ergo non sunt duo Christi,
nec duae personae, ut Eutyches unam credat esse
naturam. Rursus in tantum non est una natura, sed
duae, ut Nestorius duos Christos duasque putet esse
personas. Itaque Nestorius ut impietatem sui dogmatis
muniat, quo alterum in passione vult intelligi Christum,
illo utitur Apostoli testimonio, ad Hebraeos ita
scribentis: Nam paulo minus quam angelos minoratum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.