PL 62, col. 112
Contra Eutychetem (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
sentire. Quia nihil prodest corde credere ad justitiam,
nisi et ore confessio fiat ad salutem. Unde Propheta
ait: Justitiam tuam non abscondi in corde meo: Veritatem
tuam et salutare tuum dixi [(Rom. X, 10; Psal.
XXXIX, 11)]
. Fatemini igitur et ore quod corde tenetis,
ut divina humanitas et humana divinitas propitietur
vobis.
LIBER TERTIUS.
obumbrabit tibi: ideoque quod nascetur ex te sanctum
vocabitur Filius Dei [(Luc. I, 35)]
. Non ait, quod
nascetur per te, ut quasi nudum quemdam Verbi transitum
per Virginem indicaret; sed, quod nascetur ex
te, ut veritatem corporis sumendi ex Virgine manifestius
declararet. Nam quae fuit causa Dei Verbo,
per uterum Virginis transitum facere, si nihil inde
quaerebat assumere? aut quomodo ex semine David
natus, vel factus creditur esse, si ex generis ejus
prosapia corpus negetur assumpsisse? Denique Paulus
apostolus sic ait: De Filio suo qui factus est ex
semine David secundum carnem [(Rom. I, 3)]
. Et iterum
ad Galatas: Misit, inquit, 25 Deus Filium suum
factum ex muliere [(Gal. IV, 4)]
. Quomodo is qui erat
factus est, cum fieri ejus soleat proprium esse qui
nunquam ante substiterit, nisi quia factus quod non
erat, id est homo, non aliunde carnem assumpsit,
nisi ex hominum genere ex quo factus est quod non
fuit? Unde et ipse Filius formatum se ex utero per
Isaiam loquitur, dicens: Et nunc dicit Dominus formans
me ex utero servum sibi [(Isai. XLIX, 5)]
. Quid itaque
ex utero formatum accipitis, Verbum, an carnem?
Si Verbum, ergo aut informe fuit, aut penitus
non existens, ut formatio ei, aut essentiam dederit,
ut subsisteret; aut ex subsistente informitate materiae,
in meliorem status qualitatem provexerit, ut
perfectus et integer appareret. Quod opinari cum sit
impium et sacrilegum, illud sine dubio restat, ut caro
ex corpore formata sit uteri virginalis: secundum
quam propter unionem personae, cum sit Deus, servus
factus est Patris. Unde ad eum dicit in psalmo: O Domine, ego servus tuus et filius ancillae tuae
[(Psal.
CXV, 16)]
. Et iterum: De ventre matris meae, Deus
meus es tu [(Psal. XXI, 11)]
. Qui si de ventre matris
ancillae nihil acciperet, non eum intra famuli appellationem
servilis naturae conditio detineret.
IV.
Sed jam videamus quibus prophetia figuris
utatur, ut ostendat eum ex materni corporis veritate,
veram carnis assumpsisse naturam. Dicit ergo Isaias: Egredietur virga de radice Jesse, et germen de radice
ejus ascendet, et requiescet super eum Spiritus Domini [(Isai. XI, 1)]
.
Quis dubitet germen de natura ejusdem
virgulti unde prorumpit, subsistentiae suae formam
accipere? aut quis neget cujusque ligni virgam,
naturae suae germina propagare? Non enim aliud ex
alio, sed sui generis speciem unumquodque lignum
producere, et usitata rerum exempla testantur, et
divinarum litterarum auctoritas docet, quae ita in
Genesi loquitur: Et dixit Deus: Germinet terra herbam