PL 62, col. 113
Contra Eutychetem (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum
faciens fructum juxta genus suum, et cujus semen in
semetipso sit super terram. Et factum est ita [(Gen. I,
11)]
. Si ergo generis sui ac naturae suae germina et
fructum propriae qualitatis ex sese ligna producunt,
non dubium est Jesseicae radicis virgam, beatam videlicet
Mariam, naturae suae 26 germen, id est Dominum
Jesum Christum, ex suae carnis materia protulisse.
In cujus inclyti sacramenti mysterium, sacerdotis
Aaron virga absque opere et subsidio
terreni cultus, absque consuetis et legitimis ruralis
ministerii alimentis, in tabernaculo foederis posita
germinavit; manifesto satis et aperto designans indicio,
Mariam Virginem absque terreni, id est humani
seminis officio, Christum Dominum parituram.
Quod et in Daniele certo futuri mysterii praesagio
demonstratur [(Dan. II, 34)] , dum sine manibus excidi
lapis de monte videtur; id est Christus sine humani
coitus opere, de Virginis corpore nasciturus ostenditur.
Quis tam stolidae atque alienae mentis erit, ut
lapidem credat de monte sine manibus excisum, et
non credat Christum de corpore Virginis sine semine
natum; cum magis illud tantummodo visum, hoc
autem veracissime fuerit factum? Quia ut crederetur
quod mirabiliter futurum erat in Christo, mirabilis
ejusdem facti praecessit imago; ut sicut lapis
sine manibus excidi de monte, et sicut virga germinare
potuit sine cespite, ita Christus de Virgine
nasci potuerit sine semine. Quod etiam Jacob in suis
benedictionibus declarat, dum sub persona Judae
prophetiam aptat et dirigit in Christum, dicens: Ex
germine mihi ascendisti [(Gen. XLIX, 9)]
. Non ait, ex
semine, sed ex germine; illius sine dubio virgae, quae
de Jesse orta radice, novo miraculi genere, Christum
Dominum germinavit.
V.
Videamus autem et caeteras similitudines, quibus
ostenditur Christus, ex hominum genere carnis
assumpsisse naturam. Vitulum ergo vel bovem,
agnum et haedum eumdem Dominum appellatum,
nec ipsi audent haeretici denegare. Legant itaque et
invenient, in principio Levitici [(Cap. I, 2)] , ubi in
mysterio futurae passionis vitulus ad ostium tabernaculi
testimonii immolari praecipitur, non simpliciter
vitulum, sed vitulum ex bobus appellari. In quo
utique Christum, non ut haereticis placet, corpus de
coelo deduxisse, sed ex hominum genere carnem
assumpsisse, propheta demonstrat. Nam suffecerat
dicere vitulum; quid necesse fuit addere, ex bobus?
Quis enim nesciret ex bobus vitulum nasci? Nisi ut
ostenderet, 27 Christum carnem ex hominibus
habiturum? Abraham etiam hujus non inscius sacramenti,
vitulum de armento elegisse describitur [(Gen.
XVIII, 7)] , quem in typo dominicae passionis occidisse
dignoscitur. Sed et agnum de ovibus, et haedum de
capris synagoga offerre praecipitur. Per quod utique
Spiritus Sanctus perfidiae occasiones adimere volens,
apertius et expressius Christi carnem ex hominibus
assumendam, his verborum adjectionibus declaravit.
Quam tamen sicut ex hominum genere futuram