PL 62, col. 114
Contra Eutychetem (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
ostendere volens, ait: Agnum ex ovibus, ita eamdem
sine humano semine suscipiendam demonstrans, per
Isaiam locutus est, dicens: Emitte agnum dominatorem
terrae, de petra deserti, ad montem filiae Sion [(Isai. XVI, 1)]
.
Ut in hoc quod iste agnus ex ovibus
assumi praecipitur, humanae naturae veritas cognoscatur:
in eo autem quod idem de petra emitti agnus
jubetur, humani coitus ac seminis suspicio depellatur.
Ita ergo ait agnum ex ovibus, et haedum de capris,
et vitulum ex bobus, ac si diceret hominem ex
hominibus. Quod quidem alio in loco Moyses apertius
dixit: Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester
de fratribus vestris sicut me. Ipsum audietis in omnibus
quae locutus fuerit [(Deut. XVIII, 15)]
. Et iterum: Orietur stella ex Jacob, et exsurget homo ex Israel
[(Num. XXIV, 17)] .
Et Apostolus: Manifestum est, inquit, quod ex Juda ortus est Dominus noster
[(Hebr.
VII, 14)]
. Et ipse in propheta: Vae illis, quoniam caro
mea ex ipsis est [(Amos IX, 12)]
!
VI.
Manipulus quoque primitiarum ex segetibus
offerri Domino et consecrari jubetur [(Levit. XXIII,
10)] . Quis autem dubitet hunc manipulum primitiarum
Dominum esse Jesum Christum de quo lex ait: Omne primitivum quod aperit vulvam, sanctum Domino
vocabitur
[(Exod. XIII, 2)]
? Unde angelus ad Mariam: Propterea,
inquit, quod nascetur ex te, sanctum
vocabitur, Filius Dei [(Luc. I, 35)]
. Hic itaque manipulus,
ex segete gentis Judaeorum assumptus, Deo
Patri est per passionem mortis oblatus: de quo Apostolus: Primitiae,
inquit, dormientium Christus (I Cor.
XV, 20). Et iterum: Initium Christus: deinde hi qui
sunt Christi [(Ibid., 23)]
. Cujus oblati manipuli resurrectionis
initium Joseph etiam in sua visione designat,
dicens: Videbam ligare nos in campo manipulos,
et surrexisse manipulum meum, vestrosque manipulos 28
adorare manipulum meum [(Gen. XXXVII, 7)]
. Quod
in Evangelio manifestissime cernimus adimpletum,
cum resurgens a mortuis Dominus, a discipulis suis
legitur adoratus [(Matth. XXVIII, 9)] . Sicut et in consummatione
saeculi (quod illius campi significat messis)
ab omnibus in forma servi, cujus manipulus gessit
imaginem, adorandus sit et videndus [(Matth.
XXIV, 30)] . Sunt et alia multa in figuris et in similitudinibus
aptata, quae Christum indicant ex hominibus
carnis habuisse naturam. Sed ne hinc Photinus,
et ei similes, occasionem nutriendae perfidiae conentur
arripere, quod his testimoniis una tantummodo
carnis Christi videtur declarari natura; consequens
et fidei necessarium duco, illa etiam replicare ac
proferre testimonia, quae utramque, id est divinam
et humanam, in uno Christo docent esse naturam.
VII.
Dicit ergo Apostolus quod omnes benedictionum
promissiones, quae prophetia et lege continentur,
ad Christi pertinent sacramentum. Nam ita ait: Quotquot enim promissiones sunt, in ipso sunt
[(II Cor.
I, 20)]
. Videamus itaque quomodo hae omnes promissionum
benedictiones, mysticis in Christo figuris
aptentur; et ibi reperiemus utriusque sacramenta
naturae luce clarius emicare. Quia rata et firma benedictionis