PL 62, col. 116

Contra Eutychetem (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

[(Psal. LXVI, 7)] .
Quae est terra quae fructum benedictionis
dedit, nisi Maria, cui dicitur: Benedicta tu,
et benedictus fructus 30 ventris tui [(Luc. I, 42)]
? Et
in Genesi: Benedictiones, inquit, uberum et vulvae [(Gen. XLIX, 25)]
?
Et in Psalmis: Filii merces, fructus
ventris [(Psal. CXXVI, 3)]
? Et: De fructu ventris tui
ponam super sedem tuam [(Psal. CXXXI)]
? De quo fructu
hic idem sacri carminis auctor in alio psalmo
concinit: Veritas de terra orta est, et justitia de coelo
prospexit. Etenim Dominus dabit benignitatem, et terra
nostra dabit fructum suum [(Psal. LXXXIV, 12)]
? In quo
evidenter utriusque naturae confessionem praedicans,
perfidorum ora obtundit, dum veritatem de terra
ortam, et justitiam de coelo asserit prospexisse.
Quia Christus ex utroque substantiam habens, de

coelo scilicet, quia de Patre genitus; de terra autem,
quia et de matre natus est, utriusque parentis habet
geritque naturam. A summo coeli egressio ejus [(Psal.
XVIII, 7)]
. Summum enim coeli Pater: Et processio
ejus tanquam sponsi [(Ibid., 6)]
, de thalamo uteri virginalis.
Quod mysterium utriusque naturae etiam
Isaias iisdem significationibus pandens, coeli haud
dubium et terrae, sic locutus est dicens: Rorate, coeli,
desuper, et nubes pluant justum; aperiatur terra et
germinet Salvatorem [(Isai. XLV, 8)]
.
IX.
Vide quam consonis veritas muniatur prophetica
auctoritate sententiis. Quod enim David ait: Justitia de coelo prospexit,
hoc Isaias dixit: Nubes
pluant justum. Et quod ille subjunxit: Et terra nostra
dabit fructum suum, hoc iste addidit: Aperiatur

terra, et germinet Salvatorem; perspicuo satis et
aperto, imo proprio Filii Dei nomine usus; ut fructum
et germen terrae saepius in prophetia nominatum,
nativitatem Christi ex Maria esse nullus audeat
dubitare. De quo germine vel fructu idem adhuc
Isaias loquitur, dicens: In die illa erit germen Domini
in magnificentia: et gloria, et fructus terrae sublimis [(Isai. IV, 2)]
.
Relictusne est ullus ambigendi
locus, quin clareat germinis et fructus nomine Christum
apertissime significari, qui in tanta gloria et
magnificentia sublimatus est, ut in nomine ejus omne
genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum,
et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus
Christus in gloria est Dei Patris? Unde quod ait Apostolus: Propter quod et Deus illum exaltavit
(Philip.

II, 9). Et nunc propheta: Et erit fructus terrae sublimis,
manifestissime id quod de terra, id est 31 ex
Maria sumptum est, exaltatum et sublimatum intelligi
voluit. Caeterum id quod de Patre est, semper
sublime fuit.
X.
Sed nec de rore coeli, quod in Verbi Dei figura
sit positum, ulla dubietatis patet occasio, cum ipse
dixerit Isaias: Et nubes pluant justum [(Isai. XLV, 8)]
;
et alibi satis apertius imbri coelesti Verbum suum
Patrem comparasse descripserit: nam ita ex persona
ejus dicit: Quomodo si descendat imber aut nix de
coelo, et illuc non revertatur (sed inebriat terram, et
facit eam germinare): sic erit Verbum quod egredietur
de ore meo, non revertetur ad me vacuum, sed faciet

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.