PL 62, col. 117
Contra Eutychetem (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
quaecunque volui, et prosperabitur in his ad quae misi
illud [(Isai. LV, 10)]
. Quis in tam aperta et absolutissima
divinae praedicationis claritate, lumen non aspiciat
veritatis? Ecce Verbum Dei sicut imber in terra,
id est in gremio sinus Mariae influere dicitur; quam
Sancti Spiritus ebrietate foecundatam, in germine dominici
ortus prorumpere faciat, et turgentis alvi pretiosissimum
edere fructum. Quod Verbum, quia incarnatum
(quod est carne indutum) homo esse voluit,
nudum et vacuum ad Patrem, a quo fuerat missus,
reverti non potuit; sed in eodem quo indutum est
corpore coelestia penetravit. Et ideo eum Pater vacuum
ad se dicit non posse reverti, quia nefas est,
ex quo in Virginis terram descendit, nudum eum et
homine vacuum confiteri; id est, absque humani
corporis natura solam ejus asserere deitatem. Aequalis
enim et ejusdem periculi res est, aut divinam ejus
tantummodo, aut humanam fateri naturam, quia
unum sine alio non proficit ad salutem.
XI.
Quod et ipse Dominus in Evangelio sub tali
similitudinis comparatione apertissime docet. Iterum,
inquit, simile est regnum coelorum thesauro abscondito
in agro, quem qui invenit, abscondit, et prae gaudio abiit,
et vendidit omnia sua, et emit agrum illum [(Matth. XIII,
44)]
. Nonne quasi tibi videtur hujus inventor thesauri
non satis prudenter egisse? Quid enim necessitatis
vel impedimenti fuerat, ut inventum thesaurum
non statim auferret de agro? cum utique ipso
illo otio temporis et secreto, quo repererat, auferre
potuerit; et tam facili compendio, sine propriarum
dispendio facultatum emendi agri necessitatem vitare. 32
Sed cognovit utique prudentissimus homo
inefficacem et inutilem, imo periculosam esse thesauri
hujus sine agro possessionem. Nam vide quia
sicut absconsum invenerat, ita et ipse abscondit, nec
agrum nudare ac vacuare thesauro ausus, omnia sua
vendere festinavit, ut jure legitimo, et thesauro potiretur
et agro. Igitur thesaurus in agro absconditus
Deus est, latens in carne sua. Audi Apostolum dicentem
de Christo: In ipso, inquit, sunt omnes thesauri
sapientiae et scientiae absconditi [(Col. II, 3)]
. Et
ideo omnis est prorsus inutilis et impia confessio,
quae Dominum Jesum Christum, aut Deum tantummodo,
non et hominem; aut hominem solum, non et
Deum fatetur.
XII.
Agrum autem figuraliter carnem Christi nominari,
et praesens indicat locus, et superius illata
testimonia docent. De hoc enim agro maxime Isaac
in suis benedictionibus prophetavit: Ecce, dicens, odor filii mei sicut odor agri, cui benedixit Deus
[(Gen.
XXVII, 27)]
. Corpus enim dominicum magnis diversarum
virtutum fragrat odoribus, et sui beneolentia
infirmos quosque vivificat. Unde Apostolus: Christi,
inquit, bonus odor sumus Deo, de vita in vitam, his qui
salvi funt [(II Cor. II, 15)]
. Cujus tam praecipui et
salvifici odoris suavitate illecta in Cantico Canticorum
ad eum dicit Ecclesia: Post te in odorem unquentorum
tuorum curremus [(Cant. I, 3)]
. De hujus