PL 62, col. 118

Contra Eutychetem (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

agri pulchritudine et ipse loquitur in psalmo quadragesimo
nono: Et species agri mecum est [(Psal. XLIX,
11)]
. Per cujus agri gloriam Ecclesia in praedicto Salomonis
libro sodales adjurat, dicens: Adjuro vos in
gloria et virtutibus agri [(Cant. II, 7, et III, 5)]
. Quem
agrum ipsa illa fortis et sapiens in Proverbiis Salomonis
mulier, id est Ecclesia, introducitur comparasse;
sic enim de ea dicitur: Agrum vidit et emit
illum [(Prov. XXXI, 16)]
. Pretiosa est hujus agri possessio,
quae Christi intra se absconsam retinet deitatem.
Duplicis enim naturae est Christus, et ideo, ut
dixi, nec thesaurus sine agro, nec ager sine the auro
potest ab aliquo possideri. Nam Manichaeus et Eutyches,
qui volunt thesaurum sine agro possidere, id
est solam divinitatem sine carne fateri, utriusque in

Christo naturae confessionem uterque refugiens, procul
abjectus et 33 exclusus ab hac possessione extorris
habetur. Photinus quoque et ei similes, qui agrum
solummodo, non et thesaurum ejus possidere, id est
humanitatem Christi, non et divinitatem fateri voluerunt,
hac possessione privati sunt.
XIII.
Unde merito sola in Proverbiis mulier beatitudinis
praeconio digna habetur, quae hunc agrum
comparans, duplicia pallia viro suo fecisse describitur.
In palliis enim, confessionis honor accipitur,
naturae scilicet utriusque: quia nec dignaretur vir
ejus unum ab ea confessionis pallium accipere, aut
divinitatis tantummodo, aut solum humanitatis suae;
id enim non honoris, sed contumeliae est maximae,
unum horum sine alio offerre. Unde talia repudians

munera, quae utriusque naturae confessione non sint
gemina pariter et distincta, atque pro tempore et
sacramento divisa, dicit ad Cain: Si recte offeras,
recte autem non dividas, peccasti [(Gen. IV, 7)]
. Quia
ille solus recte dividit qui non ignorat secundum
quid Filius aequalis est Patri, et secundum quid eodem
minor est Patre; secundum quid passus et mortuus
est, et secundum quid immortalis pariter et
impassibilis mansit. Quia non solum confundere, sed
et non recte dividere reatus est criminis. In uno
enim Eutychetis, in alio Nestorii damnatur impietas,
dum quod ille male confundit, pessime iste discernit.
De quorum diversitate dogmatum, sibi invicem adversantium,
quantum exilis nostri ingenii facultate
valuimus, duobus superioribus expressimus libris.

Et quoniam isto etiam tertio, irrefutabili (quantum
opinor) divinae Scripturae auctoritate docuimus, Filium
Dei, sicut de Patre, ejusdem divinitatis, ita etiam
de matre, humanitatis habere naturam: et quod ros
coeli, et germen vel fructus terrae, propter utrasque
naturas fuerit appellatus, invicta nihilominus et perspicua
assertione monstravimus. Nunc ad defensionem
Leonis epistolae et concilii Chalcedonensis styli
nostri convertamus officium: et quod catholicus in
eis atque apostolicus refulgeat sensus, castatis haereticorum
objectionibus doceamus. Sed ad haec demonstranda
alia nobis sunt ordienda principia. Et
ideo hujus operis tandem iste sit finis.
LIBER QUARTUS. DEFENSIO EPISTOLAE S. LEONIS PAPAE AD FLAVINIANUM CONSTANTINOPOLITANUM.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.