PL 62, col. 170

Dialogus contra Arianos (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

V.
Probus judex dixit: Si quid sibi contra haec
Arius competere novit, edicere non moretur.
Arius dixit: Simplicis atque immutabilis naturae
Deum esse non reor Athanasium ignorare; qui si, ut
idem asseruit, de sua substantia generavit, mutabilis
proculdubio erit. Necesse est enim, ex sese quod
ipse est generando, aut partem substantiae per derivationis
generationem perdidisse, aut divisionis vitium
perpeti potuisse. Ego enim Dei Patris substantiam,
neque ex sese 105 aliquid edidisse, neque in
partium qualitates derivatam fuisse, neque sectionis
aut detractionis, vel aliquid hujusmodi, quod sit passioni
obnoxium sensisse, vel sentire potuisse confiteor.
Athanasius dixit: Sed neque nos his passionum

conditionibus divinam credimus subjacere naturam;
sed impassibilem Patrem impassibiliter de seipso,
id est de eo quod ipse est, Filium generasse fideliter
confitemur. Nec nos divisionum, vel derivationum,
ac partium cunctarumque rerum vel passionum genera,
quae inani sollicitudinis timore actus objicere
voluisti, a professionis veritate deflectunt, ut negemus
Deum ex seipso ob hoc generare non potuisse,
ne videatur his passionibus subjacere. Quid igitur
religiosius, quidve sanctius, ac divinis sit magis congruum
legibus, aequa (obsecro vos, o auditores)
judicii lance pensate. Erigite mentis oculos, et terrificum
futuri examinis diem metuentes, quid magis
catholicae atque apostolicae veritati conveniat, religiosa
mentis intentione perspicite; utrum fateri omnipotentem

Deum impassibiliter ex seipso Filium
generasse, an illud potius opinari, ne passionis vitio
subjaceret, ex seipso, id est ex sua substantia Filium
generare non potuisse. Ego enim id astruo, id clarissima
vocis professione assevero, quod sicut Deus impassibilis,
ita et omnipotens est. Credo ergo de sua
potuisse substantia generare, nec tamen alicujus passionis
vitio subjectum fuisse: quoniam divisio ac derivatio,
contractio, accessio, fluxus, vel si qua hujusmodi
esse possunt genera passionum, corporeis et
contrectabilibus, atque ex diversitate compositis conveniunt
rebus. Deus vero, qui nullis corporei schematis
circumscribitur signis, nec aliquibus distinguitur
membrorum lineamentis, vitio subjacere non
potest passionis. Et recte in eodem generationem

profiteor, quia genuit: et recte impassibiliter nihilominus
confiteor, quia passibilis nunquam fuit.
VI.
Arius dixit: Num igitur quia in Deo omnipotentia
negari non potest, idcirco eum perpeti non
posse fatendum est quae omnino incorrupta ejus divinitatis
substantia 106 non recipit? Unde valde
inhonestum, et satis impietate plenum esse videbitur,
ut per unius professionem substantiae, nec Patrem
proprie subsistere, nec Filium in sua proprietate exstare
credamus. Illuc enim nefanda perfidiae hujus
vergit intentio, ut permixtis et unius rei coagulatione
ex diverso collectis atque confusis Patris et Filii personis,
in sua (ut dixi) proprietatis singularitate minime

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.