PL 62, col. 171

Dialogus contra Arianos (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

subsistere valeant. Illud etiam nimis horrendum,
et procul a fidelium mentibus amovendum in
hac tuae professionis perfidia continetur, inviolabilem
Patrem de sua substantia generando, corruptionis
ac divisionis vitium declinare minime potuisse.
Athanasius dixit: Veritate divinae generationis,
velut nodis insolubilibus arctius obligatus, per nescio
quae nefandae intentionis molimina, quibus divinam
certum est carere naturam, evadendi suffugium quaeritans,
corruptionem incorrupto, passionem impassibili,
impotentiam objicis omnipotenti. Sed haec crebro
ac saepius repetens, nulla te divinae majestatis
reverentia a tam nefandis objectionibus arcere potest:
sed quantum video sine ullo pudoris intuitu, in
injuriam venerandae Filii nativitati obvius properare

contendis. Sed te effrenatius evagantem et, velut undosi
aequoris gurgite, naturali quadam licentia fluitantem,
divinae auctoritatis testimonia coercebunt,
et intra certos divinae professionis limites coarctatum,
legalium constitutionum metas egredi non sinent.
Inculcatur igitur humanis sensibus sacro illo
professionis suae oraculo divina majestas, quo se Filium
de occultis substantiae suae arcanis ineffabiliter
genuisse testatur, et dicit: Ex utero ante Luciferum
genui te [(Psal. CIX, 3)]
. Unum est ergo in hac divinae
professionis contestatione tenendum. Aut enim de
sua ineffabili substantia Filium incorruptibiliter genuit;
aut ne corrumperetur, omnino non genuit. Sed
ego hanc integrae fidei partem eligo, quae religiosius
contestanti de se Deo suadet famulandum: nec me

ulla humanae passionis obstacula ex infidelitatis sacrilegio
descendentia ullatenus poterunt revocare, ut
merito non credam Deum generare potuisse, ne humanae
consuetudinis more 107 corruptioni potuerit
subjacere: cum hoc mihi satis esse non dubitem profitendum,
de Dei substantia natum esse, quem constat
de Patris utero processisse.
VII.
Arius dixit: Quantum tuae prosecutionis intentio
monstrat, compositum nobis et corruptioni
obnoxium vis introducere Deum; qui etiam in eo corporalem
uteri appellationem accipere non metuis.
Necesse ergo erit ut aut membris compositus sit, si
uterum habet; aut corruptioni, ut dixi, obnoxius, si
de sua substantia generavit.
Athanas us dixit: Recte id me sensisse argueres, si

ego Deum habere uterum, propriae temeritatis praesumptione,
sine ullo legis divinae testimonio affirmassem.
At cum ipse Deus ad refellendam credere nolentium
insaniam hoc de seipso pronuntiare dignatus
est, quo evidentius per uteri nuncupationem, non
extrinsecus, non aliunde, sed de seipso, id est de sua
substantia se Filium generasse doceret, cur mihi vitiosae
credulitatis notam infigis? cum hoc potius Deo
dicere possis: Si habes uterum, compositus eris; si
de teipso genuisti, corruptioni obnoxius eris. Nam ita
in Deo uterus sine aliqua membrorum compositione
accipitur, sicut oculi, et aures, et manus, et pedes,
sine ullis distinctionum lineamentis inesse referuntur.
Sicut ergo oculos, quia omnia videt; aures, quia

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.