PL 62, col. 172

Dialogus contra Arianos (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

omnia audit; manus, quia omnia operatur; pedes
quia ubique est; ita uterum, quia de ipso ineffabiliter
genuit, accipere debes. Nec te oportet infideliter opinari,
quia si de seipso genuit, corrumpi utique potuit;
quem ut omnipotentem et incorruptibilem generare
potuerit, nec hac ipsa generatione corrumpi potuerit,
fideliter convenit profiteri. Nam si mirabiliter ex Virgine
contra rerum naturam incorruptibiliter creditur
natus; quanto magis ex Patre credendus est incorruptibiliter
genitus? Si enim substantialis natura Virginis,
quae ex ipsa utique corruptibilis naturae conditione
passioni et corruptioni potuit subjacere, intemerata
pudoris integritate, et infractis virginalibus
claustris; mirabili incorruptionis integritate filium
generavit; cur non magis, ut dixi, incorruptibilem
108
Deum, genito ex se incorruptibiliter Filio, corrumpi
non potuisse credamus? O novum atque infandum
monstruosae opinionis damnabilem metum fateri
Virginem partu non potuisse corrumpi, et formidare
Deum ne corruptionis vitio subjaceret, de
sua non potuisse substantia generare! Volente igitur
Deo, corruptibilis naturae Virgo, sine ullo pudoris
damno filium generavit: et ipse qui incomparabiliter
cunctis naturis incorruptibilior permane, hoc sibi
praestare non potuit, ut de sua substantia Filium incorruptibiliter
generare potuerit? Ergo quia Deum de
seipso Filium generasse, et divinarum Scripturarum
testantur eloquia, et in sua Arius superiori prosecutione
fassus est, judica, virorum optime Probe, quis
magis cum divinis conveniat Scripturis; utrumne ego,

qui ob hoc unius substantiae cum Patre Filium esse
confiteor, quod videlicet ex ipso, et non aliunde dinoscitur
natus: et ob hoc rursus incorruptibiliter
genuisse profiteor, quia excellentissima divinae majestatis
substantia, per sui ineffabilem potentiam corruptioni
subjacere nullatenus potuisset; an iste qui
in tanto ancipitis intelligentiae discrimine positus est,
ut quo fidei suae pedem referat, nesciat. Nolens enim
confiteri Deum de sua substantia incorruptibiliter
genuisse, in eam confessionis necessitatem attrahitur,
ut eum neget omnimodis genuisse. Sed hoc ipsum
negare, obviantibus undique et clara vociferatione
exclamantibus, sive propheticis sive apostolicis vocibus,
nunquam sine dubio poterit.
VIII.
Probus judex dixit: Quidquid in hac prosecutionum

vestrarum assertione agnoscere potui, ultima
examinis nostri sententia retinebit. Nunc vero, si qua
vobis adhuc de divinis Scripturis fidei vestrae congruentia
superesse putatis, proferre dignamini, quo
facillime queamus processu disputationis quid veri
ratio contineat indagare.
Athanasius dixit: Quoniam excellentiam tuam perspicio
huic rei instantissime ac fideliter imminere,
ut Filium de Patris substantia natum ex divinis voluminibus
approbemus; quanquam omnium prosecutionum
mearum sententia ita se habere 109 monstratur,
ut sicut hominum, vel cujuslibet animalium
genus, suae substantiae similes gignat; ut nec homo
bovem, nec bos hominem generet, sed ad suam similitudinem,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.