PL 62, col. 178

Dialogus contra Arianos (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

sancto
[(Act. V, 3)]
? Et ostendens eumdem Deum esse,
in subsequentibus dicit: Non es mentitus hominibus,
sed Deo [(Ibid., 4)]
; et Paulus ad Corinthios: Divisiones
autem donationum sunt, idem vero Spiritus. Et divisiones
ministeriorum sunt, idem ipse Dominus. Et divisiones
operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur
omnia in omnibus [(I Cor. XII, 4, 5, 6)]
. Ecce Spiritus
sanctus, praedicante Apostolo, idem Deus, idem Dominus
declaratur. In Evangelio, sicut jam dictum est.
ipse Dominus dicit: Spiritus est Deus [(Joan. IV, 24)]
.
Item ad Corinthios Paulus scribens ait: Dominus autem
Spiritus est [(II Cor. III, 17)]
. Et ad Ephesios: Nolite,
inquit, contristare Spiritum sanctum Dei in
quo signati estis [(Ephes. IV, 30)]
. Item ad Corinthios, Nescitis,
inquit, quia corpora vestra 116 templum in

vobis est Spiritus sancti, quem habetis a Deo? Et ostendens
eum Deum esse, adjungit et dicit: Glorificate,
et portate Deum in corpore vestro [(I Cor. VI, 19, 20)]
. Nam ut Deus et Dominus esse manifestissime Spiritus
sanctus demonstretur, ad Mariam angelus dicit: Spiritus
sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit
tibi: propterea et quod nascetur ex te sanctum,
vocabitur Filius Dei [(Luc. I, 35)]
.
XV.
Ecce quantis divinorum testimoniorum documentis
Spiritum sanctum Deum, et unius potestatis
vel societatis cum Patre et Filio esse docuimus. Quid
adhuc perfidis remaneat responsionis ignoro. Paulus
utique apostolus Spiritum sanctum cum Patre et Filio
unam societatem habere apertissime demonstravit,
dicens, Gratia Domini nostri Jesu Christi, et caritas

Dei, et societas Spiritus sancti cum omnibus vobis [(II Cor. XIII, 13)]
.
Probus judex dixit: Si post innumerabilia testimonia
coelesti magisterio promulgata remansisse aliquid
Ario videtur, proponere non gravetur. Quanquam (ut
reor) nihil illi responsionis remanserit, qua videlicet
possit Athanasium de unius substantiae; id est homousii
ratione depellere. Sed ne postmodum de aliqua
oppressione causetur, a nobis nullus ei ad respondendum
locus adimitur.
Arius dixit: Nulli dubium est quod magicis artibus
Athanasius non desinat judicis pervertere sensus, ut
rectae fidei tramitem erga eos qui eam religiose sectantur
et colunt, tenere non possit. Et idcirco quod
in examine tui culminis explicare non valeo, principis

judicio reservabo; ubi veritatis indago praepollet,
et magicas artes ob verae fidei observantiam praevalere
non posse credendum est.
Athanasius dixit: Qui suis assertionibus adesse non
possunt, quibuslibet fallacibus argumentis vel cavillationibus
excusationem sibi invenire non desinunt,
sicut nunc facere Arium plenius vestra perspicit magnitudo.
Mihi vero ad omnia quae ab eo in vestri
culminis praesentia proposita sunt, veram fidem
vindicanti respondisse sufficiat.
XVI.
Probus judex dixit: Imperitorum, et minus
de sua scientia vel doctrina praesumentium est, pravitati
potius 117 studium dare quam veritati patientiam
commodare: cum id assertoribus fidei
conveniat, veritatem potius sequi quam erroris vel

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.