PL 62, col. 179

Dialogus contra Arianos (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne · Dialogus contra Arianos etc. (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

falsitatis compede praepediri. Horum igitur mos est,
qui cum suae perfidiae causam ad finem usque venire
conspexerint, metuentes ne cunctis hominibus eorum
perfidia innotescat, ad potioris se conferre praesentiam;
ignorantes quoniam et illic veritati victoria
tribuitur, ubi potentiae liberalis sententia promulgatur.
Frustra igitur Arius videtur de nostro judicio ad
principis appellare personam, cum in conflictu certaminis
nihil adversum se senserit pravitatis, quem
constat Athanasium ab homousii defensione (quod

118 Cum in manus strenui lectoris, beatissime
papa Materne, liber iste a catholico sacerdote et probatissimae
vitae beato Athanasio, contra haereticos
Sabellium, Photinum et Arium, disputatus pervenerit,
illico respondebit: Et quomodo fieri potest ut cum
sancto Athanasio successore beati Alexandri episcopi
habuerit Arius conflictum, cum constet eum, sicut
in ecclesiastica Historia legitur, turpissima morte, id
est, exemplo Judae traditoris Domini nostri Jesu
Christi, fuisse fusum: ut quod fetida mente conceperat,
fetido terminaret fine. Sed si illud recolat,
119 Dum mecum de fidei veritate diu multumque
tractarem, atque Scripturae consideratione requirerem
quonam modo multiplices et numerosas haereticorum
quaestiones, responsionis brevitate refellerem,
et eorum sacrilega dicta variis et longis diffusa tractatibus
compendioso disputationis luctamine superarem,
ne prolixioribus prolixiora referens interminabilem
et nimis laboriosam legentibus materiam
reliquissem, utile hoc et valde commodum apparuit,
ut uniuscujusque haeretici personam cum sui dogmatis
professionibus, quasi praesentes cum praesentibus
Probus judex dixit: Perspiciens in idolorum cultura
nullam veri numinis consistere majestatem,
Christianis memetipsum dogmatibus subjicere volo,
quibus astruitur unus et verus esse Deus, qui universa
quae videntur et quae non videntur, virtute
verbi sui creavit. Et quoniam cum plures Christiani
nominis titulo censeantur, a veritate ejus fidei procul
aberrare dicuntur, diversa scilicet sentiendo et varia
dogmatum instituta sectando, scire nunc magnopere
desidero quae sit recti dogmatis fides, cui remotis
omnibus dubietatis 120 ambagibus tenaciter inhaerere

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.