PL 62, col. 180

Dialogus contra Arianos (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne · Dialogus contra Arianos etc. (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

est unius substantiae) divellere penitus non potuisse.
Sed (ut ejus superflua decrevit intentio) eum ne faciat
nullo modo refrenabo, ne victi personam non
sustinens, de adempto sibi temporis spatio glorietur.
Meae vero solertiae erit universa quae ab utrisque in
nostra cognitione prolata sunt gloriosi principis
sensibus intimare; ut falsidicis ambagibus procul
amotis, ad victoriae palmam Athanasius purae fidei
assertor valeat pervenire.

quod in Chronicis suis beatae memoriae Sulpicius
Severus posuit dicens: Duo Arii, tanquam duo serpentes,
ex uno ore sibilabant: duos Arios fuisse evidenter
reperiet. Unde intelligitur, aut cum Ario superstite,
non cum illo qui fusus est, aut cum aliquo
Ariomanita sanctum Athanasium habuisse conflictum.
Quapropter oportet ut haec, opus ut credimus
a Deo impletum, a catholicis saepius relegantur, ut
cognoscant qualiter haereticorum possint vitare venena,
et fidem suam absque ulla haesitatione (Deo
auxiliante) valeant custodire.
PRAEFATIO VIGILII.

agerent introducerem. Et ne singulorum prosecutiones
in dubium nullo examinante venirent, arbitrum
quemdam nomine Probum, auctoritate judiciaria
functum interesse feci, quo de singulis quibusque
probabiliter discernente, impiae pravitatis cassaretur
intentio. Sabellium ergo, Photinum, Arium, atque
ad nostras partes Athanasium introduxi, ut veritas,
summo confligentium certamine eliquata, ad omnium
notitiam perveniret, et diversitate personarum vel
responsionum ac interlocutionum hujus operis variata
digestio fastidium legentibus amputaret.
DIALOGI LIBER PRIMUS.
I.

queam, ne erroris caecitate exui cupiens, majoribus
tenebrarum erroribus implicer, si passim et
sine ullo examinis discrimine, alicujus sectae quae
prima occurrerit imitator existam, quae utrum prava
sit nec ne, vel veritate suffulta, ignoro. Et ideo si
placet, imo quia placere debet, unusquisque vestrum
in conspectu nostro fidei suae sententiam pandat, ut
examinatione habita, quae firmior cunctis et verior
reperta fuerit, huic omnes jure cedamus, et hanc indubitanter
spreto falsitatis errore sequamur.
Omnes dixerunt: Quomodo tibi tanti mysterii secreta

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.