PL 62, col. 181
Dialogus contra Arianos etc. (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
committere possumus, et rei inexpertae arbitrium
collocare, cum necdum gentilitatis maculas
veri dogmatis perceptione ablueris?
Probus judex dixit: Hoc est utique, quod totis viribus
cognoscere cupio, quod sit rectum et veridicum
dogma, in quo me oporteat occulti mysterii sacramenta
percipere. Neque enim modo profunda mysteriorum
arcana mihi patefieri desidero; sed illa nunc
mihi flagito demonstrari, quae in vestra fide extrinsecus
habentur, et publice praedicantur. Id est quod
unus idemque verus sit Deus visibilium et invisibilium
conditor rerum. Et quia hoc vos uno ore profiteri
non nescio, quid causae exstiterit, ut in tam
varias dividamini sectas, ut quae sit vera, quaeve
falsa, intelligi omnino a nobis non possit, priusquam
vestro certamine, digno patientiae moderamine habito,
quid sit congruum diligentius cognoscamus?
II.
Athanasius dixit: Cum sis omni litterarum genere
imbutus, et philosophicis disciplinis admodum
eruditus, mirari usquequaque non debes, plurima
penes nos et varia novitatum dogmata exstitisse,
cum et apud vos tot sententiarum novitates emerserint,
quot pene nomina ipsorum continentur auctorum.
Nam cum tres sint in mundo, Judaeorum, paganorum
et Christianorum religiones, multis et longe
discretis sententiarum diversitatibus unaquaeque religio
a seipsa desciscens, in varias propriae institutionis
sectas divisa est: dum unusquisque suavitate
recentioris sententiae, non veritatem sed veritatis
similitudinem praeferentis illectus, 121 antiquitus
a patribus traditam lineam derelinquit; eo irremeabiliter
per avia oberrans, quo novitate pro vetustate
utitur tanquam antiqui limitis et a patribus traditi
viam incendes. Aut enim multum sentit, aut minus
credit, et ideo medium et regium iter incedere nescit.
Haec idcirco praefatus sum, ut tibi clarissima explorandae
veritatis indicia demonstrarem; ut agnoscere
facillime queas illum pravitatis errore involvi, qui
prisca apostolicae fidei instituta derelinquens, ipse
sibi pro suae voluntatis arbitrio fidem quam sequi
debeat somniat.
Arius dixit: Optime Athanasius errorem perfidiae
in adjectis et nuper inventis rerum novitatibus consistere
profitetur, apostolico in hoc ipsum congruente
testimonio, quo ait: Profanas autem vocum novitates
devita [(I Tim. VI, 20)]
. Unde obsecro ut ab hoc inquisitionis
tramite non recedas, diligentius atque
attentius investigando quis novo, quisve antiquo
utitur fidei testimonio [( al. fidei sacramento)] .
Probus judex dixit: Ut haec quae asseris facillime
innotescant, et ad lucem veritatis remota omni ambiguitatis
caligine veniant, antiquae fidei regulam
pandite, et ita ut est ab apostolis tradita nostris auribus
intimate.
III.
Omnes dixerunt: Credimus in Deum Patrem
omnipotentem, et in Jesum Christum Filium ejus
Dominum nostrum, et in Spiritum sanctum. Haec est
fidei nostrae regula, quam coelesti magisterio Dominus
tradidit apostolis, dicens: Ite, baptizate omnes