PL 62, col. 193

Dialogus contra Arianos etc. (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

Deum, hos anathematizat catholica et apostolica
Ecclesia.
XIX.
Arius dixit: Pervides, virorum optime Probe,
istius decreta concilii in suggillationem apostolicae
fidei ausu temerariae praesumptionis fuisse
conscripta. Quid enim opus erat novum hoc homousion
vocabulum antiquis dogmatum regulis inseri?
Nunquid enim apostolos vel eorum discipulos atque
omnes per ordinem successores, qui ad illud usque
tempus in Christi confessione viventes, homousion
vocabulum ignorabant, impietatis sacrilegium in fidei
veritate secutos fuisse dicemus, pro eo scilicet quod
hujus nominis notione privati, sine ipsius praedicationis
assertione perrexerunt ad 137 Christum? Si
enim a nobis (ut isti penitus mentiuntur) nova introducebatur

contra apostolorum statuta doctrina, id
utique conveniens erat, novae a nobis ingestae doctrinae
antiquis apostolorum obviare doctrinis, et novitatem
vetustate proscribere, non vetustatem novitate pervertere.
Utquid mihi hoc nomen sequendum imponit?
Utquid me ad hujusmodi novitatem violentius trahit?
Utquid hoc apostolicae fidei superadjicit verbum,
cujus ne prophetae quidem, nec apostoli uspiam faciunt
mentionem? Quod istud, quaeso, nomen est,
sine quo fides integra esse non possit? sine quo Christiani
Christianae religionis abdicantur honore? Unum
enim de duobus in hac causa sequi necesse est: si
vera est homousii assertio, falsa est apostolorum
praedicatio, quae sine hoc nomine longo tempore
floruit. Si vero apostolica fides hujus nominis expers

vera est, sicuti et est, haec sine dubio falsa erit, quae
antiquae fidei nominis novitatem adjecit. Revolve
cuncta Novi et Veteris Testamenti volumina, utrum
alicubi homousion sacris inditum paginis poteris
invenire.
XX.
Probus judex dixit: Quid his refertur?
Athanasius dixit: Nominis tantum offenderis novitate,
an etiam ipsius rei virtutem quae hoc est sortita
vocabulum refugis?
Arius dixit: Quid dicas, non satis intelligo.
Athanasius dixit: Quoniam res antiqua novum nomen
accepit, non vocabulo novo novae rei virtus
accessit, hoc utique requiro, utrum res quae antiqua
est, simul a te cum nominis novitate damnetur?
Arius dixit: Res loqueris tortuosas, et omni stultitiae

miraculo dignas. Si enim homousion novum
nomen est, non dubium quod et res nova sit quam
significare videtur.
Athanasius dixit: Ergo pariter rem nomenque condemnas?
Arius dixit: Ita plane.
Athanasius dixit: Igitur cum demonstravero rei
antiquae et ab apostolis traditae nomen novum attributum
fuisse, victum te tandem fateberis; an etiam
sic rem antiquam simul cum nominis novitate condemnas?
Arius dixit: Plane hoc non ostendis. Et quae ratio
causae flagitabat ut res antiqua novum acciperet nomen?
Nunquid enim priusquam hujus nominis vocabulum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.