PL 62, col. 194
Dialogus contra Arianos etc. (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
sortiretur, 138 sine nominis proprietate manebat?
Hoc nullam mihi rationis consequentiam habere
videtur.
Athanasius dixit: Ecclesiasticae semper moris est
disciplinae, si quando haereticorum nova doctrina exsurgat,
contra insolentes quaestionum novitates rebus
immutabiliter permanentibus nominum vocabula immutare,
et significantius rerum naturas exprimere;
quae tamen existentium causarum virtutibus congruant,
et quae magis easdem antiquitus fuisse demonstrent,
non ortus novitatem insinuent. Et ut quod
dico planius fiat, utor exemplo. In ipso Christianae
religionis praedicationis initio, omnes qui credebant
Domino nostro Jesu Christo, non Christiani, sed discipuli
tantummodo nominabantur. Et quia multi
dogmatum novorum auctores exstiterant, doctrinae
obviantes apostolicae, omnesque sectatores suos discipulos
nominabant: nec erat ulla nominis discretio
inter veros falsosque discipulos, sive qui Christi, sive
qui Dosithei, sive Theodae, sive Judae cujusdam, sive
etiam Joannis sectatores, qui se Christo credere fatebantur,
noluerunt ut uno discipulorum nomine
censerentur. Tunc apostoli convenientes Antiochiam,
sicut eorum Luca narrante indicant Acta, omnes discipulos
novo nomine, id est Christianos appellant:
discernentes eos a communi falsorum discipulorum
vocabulo, ut et divini per Isaiam oraculi sermo impleretur,
qui ait: Servientium vero mihi vocabitur
nomen novum [(Isai. LXV, 15, sec. LXX)]
.
XXI.
Hanc ergo ab apostolis traditam in novis
utendo nominibus formam Ecclesia retinens, contra
diversos haereticos prout sanae fidei ratio postulabat,
diversas edidit nominum novitates. Denique Patri
novum innascibil tatis nomen Ecclesia imposuit. Cum
enim Sabelliana haeresis genitum ex Virgine Patrem
voluisset asserere, ingenitum contra hanc confitendo
Ecclesia tradidit Patrem. Et utique in divinis Scripturis ingenitum
nunquam ligimus Patrem. Potest
ergo Sabellius audaciam suam in hujus calumniae vertere
quaestionem, et simili, ut tu, propositionis genere
uti, quo dicat: Cur divinis Scripturis sine ullo
prospectu pudoris violentiam facitis, profitendo 139
innascibilem Patrem, quod scriptum ostendere non
valetis? Item, quia eum non solum genitum, sed et
passum, impio dogmate idem Sabellius profitetur
episcopi vel tridudum Syrmium convenientes in unum,
inter caeteras fidei quas promulgaverunt sanctiones,
dixerunt Patrem impassibilem esse: quod religiose
eos sancteque statuisse probamus. Sed hoc itidem
ille proclamat: Quousque vestrae licentiae audaciam
protenditis, profitendo (quod scriptum non legistis)
impassibilem Patrem; quod nec prophetae tradiderunt,
nec symboli authentici tradidit auctoritas, sed
vestra est temeritate praesumptum? Rursum prosequuntur
iidem ipsi qui Syrmio convenerant, et hanc
religiosae confessionis fidem de Filio statuunt. Deum
inquiunt de Deo, lumen de lumine. Jam hic Photino,
qui ex humanae generationis natura initium tribuit
Filio, quanta calumniandi occasio pateat, ipse tu,