PL 62, col. 237

Dialogus contra Arianos etc. (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne · De Trinitate (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

tandem aliquando evanuit: atque tota nebulosae
assertionis caligo, quae crasso perfidiae velamine
humanas obduxerat mentes, ita nitore fulgentis fidei
usque ad purum discussa est, ut ne vestigium quidem
sui potuerit erroris relinquere. Unde hortor et
simul in commune suadeo, cunctos qui se noverunt
Sabellii, Arii et Photini, vel cujuslibet alterius ficti
dogmatis erroribus implicatos, si propriae saluti consulunt,
si lumini caecitatem non praeferunt, si sibi
obesse nolunt quod tam diu a veritatis lumine per
palpabiles inanium opinionum tenebras erraverunt,

Interrogatio: Tu unus Deus Pater, unigenitus Deus
Filius, Deus Spiritus sanctus, quia unam deitatem nobis
declarasti, et sacrosanctae solius divinitatis indivisam
gloriam revelasti, et perfectam gloriam Trinitatis tuae,
sempiternamque plenitudinem demonstrasti, ideo
optimum duxi ut tua veritas patefacta claresceret,
et haereticorum detecta caecitas innotesceret. Propter
quod subito in aemulationem accensus est animus
meus, et exarsit sicut ignis rutilans in densas
arborum silvas, Unde quia multi tentaverunt ad 199
stylum luminis viam demonstrare justitiae, et
nobis placuit per anfractus angustiae ejus iter dirigere,
et latam et spatiosam viam primum fugere,
quis non cupiat, detersa antiquitus caligine, per
aquam vitae renovari, et post steriles et jejunas siliquas

panem vitae edere, et, omissa voragine poculi
venenosi, calicem salutaris accipere, et, prostrata
idolorum profana cultura, Deum verum agnoscere
creatorem, et in unum, spreta inveterati sibilatione
serpentis, hymnum Deo suaviter decantare, et tandem,
refutatis squamosi draconis uberibus, ex evangelicis
praeceptis melle et lacte potari, et rursus per
immortalitatem resumptam angelos apostatas judicare,
et post terrenum hominem coelestibus regnis et
sublimibus in Jerusalem mancipari? Rogo, quae et
quanta est haec in Deo humanitatis dilectio, qui tanta
praemia credentibus pollicetur? Quis non omni aviditate
festinet de gravi somno exsurgere, et clarissimam
lucem cum infinita admiratione conspicere?
Quam cupio non ad pupillam oculorum obtutibus ostendere,

sed religiosis fratribus in arcano cordis secreto
recondere. In quo non ambitiosi voluminis confeci
cumulum, ne plus verba exaggerarem quam
sensum investigantibus intimarem; sed breviter ex
parte secundum promissionem infinita comprehendi,
ut humili sermone sublimia indicavi. Unde totum ibi
est plenum, ubi nihil est minus, imo penitus totum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.