PL 62, col. 255
De Trinitate (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum.
Ecce secundum hominem, ecce secundum Deum.
Unam tamen personam duplici significatione esse
ostendit, sicut idem ipse alio in loco repetit: Unus
enim Deus. Et non in alia persona haec dicendo distinxit: Unus est mediator Dei et hominum, homo Christus
Jesus
[(I Tim. II, 5)]
. Sicut scriptum est: Homo
est, et quis agnoscit eum [(Jerem. XVII, 9)]
? Vides quia
mediator? Nec jam Deus tantum pure sine homine
quem assumpsit dici potest, nec homo sine Deo. Considera
quia duplex est in una persona mediatoris significatio,
Deus et homo: dum de Deo Deus sit, et
secundum carnem idem ipse filius hominis sit. Ideo
verus Deus, et homo verus est hic mediator, sicut et
forma Dei, et forma hominis. Unde receptissimus prophetarum
Jeremias ad haec dicit: Hic est Deus noster,
et non aestimabitur alius absque illo: qui adinvenit omnem
viam scientiae, et dedit eam Jacob puero suo, et
Israel dilecto suo. Post haec in terris visus est, et cum
hominibus conversatus est [(Baruch III, 36)]
. 223 Vides
ergo, o haeretice, Deum per operationem suam, id est
hominem, fuisse agnitum. Si vero hanc tantum probationem
Scripturarum non accipis, interrogabo te
de mediatore meo, imo omnium nostrum. Responde
mihi cujus causa scriptum vel distinctum invenitur;
utrum Dei, in hominis, qui esurivit, aut sitivit, aut
lacrymatus est, et in agonia positus sanguinem sudavit,
et ad postremum passionem mortis vere sustinuit?
Si Deum proprie sumis dicendo haec universa perpessum
fuisse, occurrit tibi Isaias contradicens: Deus
aeternus, Deus qui facit extremit terrae, non esuriet, neque
laborabit, nec est inventio prudentiae ejus; dans
es orientibus cibum, et laborantibus virtutem [(Isai. XL,
28)]
. Sed et sanctus Jeremias indicat: Nunquid eris
ut homo dormiens, et sicut vir qui non potest salvus
fieri [(Jerem. XIV, 9)]
? Vides quia Deus non esuriet unquam,
qui universa ex nihilo constituit. Sed nec deitas
ejus aliquam passionem sustinuat, cum ad ipsius
nutum universa regantur et vivificentur. Quapropter
omnis potestas signorum vel prodigiorum Deo facienti
est ascribenda, et omnis necessitas tristitiae
passionis homini est imputanda, sicut legimus, propheta
dicente: Homo in plaga positus, sciens ferre infirmitates:
quoniam aversata est facies ejus, et dehonestata
est, nec aliquid aestimata est. Hic peccata nostra
portat, et pro nobis dolet [(Isai. LIII, 3)]
. Et sic prosecutus
est: Et Dominus tradidit eum pro peccatis nostris:
et ipse quia male tractatus est non aperuit os suum.
Ut ovis ad occisionem ductus est; et sicut agnus coram
tondente se sine voce, sic non aperuit os suum in humilitate.
Nam quid amplius quam quod ipse homo de se
testatur: Quid me quaeritis occidere, hominem qui veritatem
locutus sum vobis [(Joan. VIII, 40)]
? Nunquid
ad deitatem pertinet hoc dictum: Tristis est anima
mea usque ad mortem [(Matth. XXVI, 38)]
? Nunquid
causa Dei scriptum est: Quia oportet Filium hominis
multa pati a senioribus, et principibus sacerdotum, et
scribis, et occidi, et tertia die resurgere [(Luc. IX, 22)]
.
Nunquid causa Dei haec oratio offertur: Pater, si