PL 62, col. 254
De Trinitate (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
et de Patre venitur ad Filium. Nunquid, ut jam praedixi,
plurali numero plenitudines in hoc loco designavit,
o haeretice, dum unita sit plenitudo divinitatis,
quae vitam aeternam operatur credentibus? Utique
omnes credentes de hac ipsa unita plenitudine Patris
et Filii, imo et sancti Spiritus accepimus, et semper
est plenum, quia nihil de indiscreta Trinitate deitatis
est minus. Ac per hoc una est aequalitas, quae est
inenarrabilis sempiterna claritas. Sane in his diutius
immoremur, et excusatione exquisita tandiu prolixam
orationem fecerimus, ut de quaestione Arii proponentes,
non tanquam cavillantes fugisse videamur. Denique
Isaiam audiant adversus dogmata iniquitatis ipsorum
hanc sententiam irrogantem: Stultus enim stulta
loquitur, et cor ejus vana intelligit, et consummat iniqua,
et loquitur ad Dominum errorem, ad disperdendas
animas esurientes, et animas sitientes inanes faciet. Consilium
enim malorum inique cogitavit disperdere humiles
in sermonibus iniquis, et dissipare verba humilium
in judicio [(Isai. XXXII, 6)]
. Nam pii sapientiam cogitaverunt,
et hoc consilium manebit, unde oportet nos
universa secundum regulam evangelicam limantes,
vel distinguentes ad causam cogitationis contradicentis
accedere in superiore dicentis: Qui me misit major
me est [(Joan. XIV, 20)]
. Animadverte causa assumpti
hominis dictum fuisse, sicut scriptum est: Misit
de summo et accepit me, assumpsit me de multitudine
aquarum [(Psal. XVII, 17)]
. Et, Beatus quem elegisti et
assumpsisti [(Psal. LXIV, 5)]
. Nec non Dominus, autem
assumpsit me [(Psal. XXVI, 10)]
. Nunquidnam homo
Deum assumpsit, et non Deus hominem? Deus utique
hominem, non homo Deum assumpsit: nam etsi
assumpsit de Maria Virgine, non quod semper ante 222
assumptionem hominis una cum Patre fuit
amisit, sed neque deitas ejus in homine augmentum
aut detrimentum ullum sustinuit, cum talis in homine
fuerit praesenti tempore, qualis et in sinu Patris
semper ante assumptionem hominis una cum
Patre fuisse cognoscitur. Sed e diverso dicis mihi:
Quemadmodum hominem Deus assumpsit? Ignoras
Isaiam prophetasse: Ecce virgo in utero concipiet, et
pariet filium, et vocabis nomen ejus Emmanuel; quod
interpretatur Nobiscum Deus [(Isai. VII, 14)]
. Sed et
Apostolus haec confirmat dicens formam Dei, formam
servi suscepisse [(Philip. II, 79)] .
Haereticus. Quapropter nobiscum Deus?
Athanasius. Quid aliud intelligitur quam quod Deus
verus hominem verum de Maria Virgine pro salute
assumpserit nostra? Quae tamen Maria ex tribu Juda
semen traxit David.
Haereticus. Qui jam nec homo solitarius sine Deo
sed nec solitarius sine homine quem suscepit dici
potest, unde Filius Dei et Filius hominis vocitatus
est?
Athanasius. Sicut claritate evangelicae censurae
cautum est, Fili David, miserere mei [(Luc. XVIII, 38, 39)]
.
Quod Vas electionis breviter absolvit, Qui factus est
ei ex semine David secundum carnem [(Rom. I, 3)]
. Et, qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum