PL 62, col. 339
De unitate Trinitatis 2 (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
Patris exstitisse Filium, si et natus et Deus est: aut
Filium pariter et Deum negare, si non ex paterna
substantia, sed ex nulla, operante tantum, sicut etiam
in aliis creaturis, Patris voluntate et potestate creatus
est.
Fel. Quoniam me ad ejusmodi confessionem necessitate
compellis,id quod a majoribus nostris dici
assolet, non tacebo. Aiunt enim, creaturam esse Filium,
sed perfectam, et quae dominari possit omnibus
creaturis.
Aug. Gaudeo quidem quod irreligiosae praedicationis
intimum virus manifesta confessione prodideris:
nihil tamen quod credulitate 339 dignum videatur,
opponis. Creatura namque est, ex eo quod aut adhuc
non est, aut aliquando non fuit, rei cujuslibet corruptibilis,
quantum in se est, per omnipotentis Dei
voluntatem facta substantia. Haec definitio utrum in
Dei cadat Filium videamus. Nam Filius in eo quod
est, indifferentis naturae veritate prolatus est: quia
ex eo qui est, id est ex gignente, non dissimilis natus
est: et ideo inter Filium et creaturam primum,
nisi fallor, ista discretio est, quia ille ex Patre substantialiter
gignitur; creatura non ex substantia facientis,
sed ex sola voluntate ac potestate perficitur.
Ista corruptibilis per naturam, nisi fuerit servata per
gratiam. Ille incorruptibilis, qui nascendo incorruptibilem
ex incorruptibili Patre videtur habere substantiam.
Filius per omnia similis Patri, dissimilis
creatura factori. Ille non ex eo quod non est, in id
quod est, et propterea nunquam in id quod non
est, ex eo quod est. Illa ex eo quod non est, in id
quod est: et propterea quantum ad se attinet ex eo
quod est, in id quod non est, sui ortus conditione revertitur.
CAPUT IX.
Fel. Non video quid in arcano hujus obscuritatis
involveris: et ideo recte facies, si id quod a te, ut
mea fert opinio, incomprehensibiliter dictum est
intelligibilius explicaveris.
Aug. Dixi inquam de Filio, cum eum a creaturae
definitione discernerem: quoniam si non ex eo quod
non est, in id quod est: quod tale est ac si dicerem,
non ex nib lo factus est. Et propterea nunquam in id
quod non est, ex eo quod est: id est nunquam in
nihilum ex eo ipso quod est, naturae suae proprietate
solvendus est. Creatura vero, ex eo quod non est,
in id quod est. Quo ostenditur, quia ex nihilo prolata
est. Et propterea quantum ad se attinet, ex eo
quod est, in id quod non est, id est in nihilum, nisi
perpetua gratia fecerit, naturae suae qualitate vertenda
est. Ergo nunquam non erit Filius, qui substantialiter
docetur esse perpetuu; et hoc ut pote
proprio, a conditione omnium creaturarum quae per
ipsum factae sunt, non injuria noscitur separandus.
Fel. Licet intelligentiam meam nova rerum subtilitate
perstringas, nescio tamen quo pacto dicas,
quod coaeternus Patri sit Filius: cum et communi