PL 62, col. 340

De unitate Trinitatis 2 (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

340
loquendi modo, et naturae lege prior gignens
videatur esse quam genitus.
CAPUT X.
Aug. Si naturae auctorem creaturarum legibus
aestimamus, dum anteriorem esse Patrem Filio praedicamus;
cur non eadem naturae lege, fortiorem Patre
Filium per accessum temporis dicimus: dum nec
huic desunt incrementa nascenti, et imbecillitatis
injuriam senectus ingerit Patri? Quod si hoc ratio
ipsa non recipit, omittamus in Deo corporalis intelligentiae
legem, ne operibus suis similem dicamus esse
factorem; maxime cum ex eo quod apud nos evidens
est, etiam id quod in occulto est possimus ostendere.
Sicut enim sine exemplo mater genuit auctorem
suum: sic ineffabiliter Pater genuisse credendus est
Filium coaeternum. De matre natus est qui ante jam

fuit: de Patre qui aliquando non defuit. Hoc fides
credat, intelligentia non requirat: ne aut non inventum
putet incredibile, aut repertum non credat singulare.
Ecce enim de matre natus est Christus, nec
ideo tamen per contactum viri matris pudor est imminutus.
Virgo peperit, quia virgo concepit: et non
servato rerum ordine, ex integro matris corpore integrum
corpus Christus assumpsit. Si ergo novo more,
nullo exemplo, secundum carnem natus docetur
ex corpore: quid mirum si non secundum consuetudinem
humani partus processit ex Patre? Non minuit
substantiam matris, ex sola genitus filius, et sine
damno corporis parientis, natum filii novimus corpus:
et minuisse incorporalem Patris substantiam
creditur. cum ex eodem ipso substantialiter atque

incorporaliter prolatus, dicitur genitus? Ergo si naturam
rerum intelligentia duce perpendimus; demus
initium, si non negamus occasum. Alioquin ideo Filium
non habere dicamus initium, quia non per gratiam,
sed per naturam. fatemur esse perpetuum. Ad
summam, major et minor, tribus modis dici potest:
id est, aetate, forma, potentia fortior imbecillo.
Videamus utrum aliquid horum acc dat Filio. Nam
nec aetate minor est, quem de principio Patre constat
exstitisse principium: nec 341 forma, quem
non aliud fas est praedicare quam Deum, nec potentia,
a quo totum novimus esse perfectum.
CAPUT XI.
Fel. Scire cupio quo pacto ad Filium transit dignitas
Patris, et ad Patrem non recurrit humilitas
prolis.
Aug. Non secundum naturam ista nunc dici, quotidiana
rerum exempla nos docent. Ecce enim putemus
aliquem regem ac regis filium depositis regiae
majestatis insignibus, subjecti militis indumenta suscipere,
et propter certam patris dispensationem ac
sociorum salutem, rebellium contumelias sustinere:
nunquid quia ad hunc participium regiae potestatis
certum est nativitate decurrere, idcirco ad eum qui
genuit, injuriam filii non compatiendi affectu, sed
ipsa passionis proprietate certum est pervenire? Non
ita est, quia non ex filio patrem, sed ex patre filium

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.