PL 62, col. 341
De unitate Trinitatis 2 (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
certum est natum esse. Et propterea totum inter hos
simile dicimus quod pertinet ad communionem naturae;
illud proprium quod per accidens uni noscitur
evenisse personae. Habet ergo nascendo totum Filius
cum Patre quod Pater est, sed non de Filio Pater.
Quidquid specialiter ipse perpessus est, utrisque commune
non est. Quod ex homine natus est homo, accidens
speciale est. Quod plerumque sine praejudicio
communis naturae neuter habere docetur in altero.
Una est Patris substantia, una persona. Haec cum genuit,
ex hac sine dubio non diversa noscitur exstitisse,
sed altera; quae non aliud docetur esse quam
prima, dum et communis docetur et propria. Communis,
inquam, unitate substantiae, propria discretione
personae. Cum ergo in se exstet illa quae nata
est, non quidquid huic acciderit, ad gignentem necessario
transit; sicut ad nascentem quidquid proprium
ac substantiale gignentis constat esse, pervenit. Non
enim sicut Filio ipsa generatione collata est divinitas
Patris, sic ad Patrem refertur aegritudo, paupertas,
mors, humilitas prolis. Quod ideo non fit, quia quamvis
de una, id est patris substantia fuerit similis genita:
tamen quia jam in seipsa exstat, quaecunque
huic intrinsecus ingeruntur, non communia dicuntur
esse, sed propria. Si ergo humani generis ista conditio
est, cum 342 non usque adeo filii ab eo qui
genuit in aliud unquam mutata substantia est, ut non
eadem possit esse, sed altera; dum extrinsecus filio
accidentibus multis, manet nihilominus natura communis;
quid nos de Deo atque ejus Filio dignum est
credere, quid decet praedicare? Quorum quamvis secundum
indivisae majestatis simplicem gloriam non
sit natura dissimilis, specialiter a Filio corpus assumptum
est, ut humiliaretur in infirmitate carnis nostrae,
qui pati nihil poterat in communis divinitate substantiae.
Non assumpsit homo hominis filius alteram
naturam. Et cum in eadem quae cum Patre communis
est patiatur, ad Patrem tamen non transmittit injuriam:
nec humiliatus in Filio Deus Pater passibiliter
creditur, cum non in eadem ipsa quae utrisque communis
est, sed in nostra potius quam solus ipse suscepit,
Judaeorum creditur pertulisse perfidiam. Ad
summam, quid precor est quod pendebat in cruce?
Quid est quod lancea dicitur vulnerasse? Caro possibilis,
an substantia deitatis? Si majestatem profanus
incorporei praedicator assumpseris, corruptibilem
Deum videris credere. Si passibilem carnem, non est
communis ista cum Patre, ut per hanc eum possit
crux illa contingere.
CAPUT XII.
Fel. Dum torrentis modo omnia quae a nobis sunt,
dicta praecipitas, duos admodum Christos, non unum
praedicas. Et non immerito; nam si in eo nihil penitus
divinitas pertulit, secundum hominem Christus
alius fuit; alioquin per affectum communis deitatis,
etiam ad Patrem passio ipsa pervenit.
Aug. Non ita est. Ego enim Salvatorem nostrum
non confundo, non divido. Non confundo, ne aut incorpoream,
et imaginariam carnem; aut carnalem et