PL 62, col. 343

De unitate Trinitatis 2 (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

Pater gentibus voluit, abjecerunt. At vero hi
qui non ex Patre ante omne initium, sed ex tempore
Virginis partu natum esse contendunt; non eum creatorem
omnium, non Dominum omnipotentia Patri ac
majestate consimilem didicerunt. Quomodo enim fecisse
putabitur cuncta, ante cujus ortum fuisse certum
est universa? Aut quomodo ejus divinitas est
profitenda, quo necdum nato facta sunt singula?
Vel quomodo ejus divinitas creditur esse perpetua,
cum non semper ut Patris, sed ex tempore praedicatur
effecta? Negant igitur etiam hi quodammodo
mediatoris consequentium rerum necessitate
mysterium; quia non Deum et hominem; non ex
aeternitate, sed ex tempore; non ex virtute, sed ex
infirmitate; non ex Patre ante omnia Patri similem

Filium, sed ex matre inter omnia, non verum, sed
imaginarum hominis filium, in manifesto, non per
veri similitudines natum praedicant Christum. Quo
fit, ut ne in carne quidem nosse putandi sint Deum,
quem ante assumptionem carnis de Patre non putant
genitum.
CAPUT XIV.
Vides igitur quo pacto inter hos, licet discrepantibus
mediis, idem tamen initium, idem exitus docetur
erroris? Nos contra sic nativitatem utramque
defendimus, ut neutram alterius affirmatione totallamus.
Nam nec temporalem primae illilus perpetuitate
damnamus, nec aeternam hujus temporalis brevitate
concludimus: scientes veri Dei inseparabilem prolem,
et hujus verae prolis postea verissimam carnem.

Non tunc fatentes Christi divinitatem coepisse cum
Virgo concepit; nec tunc coepisse carnem cum ineffabili
quodam partu monas 345 illa, sine intercapedine
medii tempori, in nullo differentem monadem,
nisi quod monas docetur, genuit. Non infirmitatem
voluntariam Christi omnipotens ejus majestas
exhorruit, non omnipotentiam infirmitas corporalis
exstinxit. Scio ad inferos divinitatem Filii Dei descendisse
proprietate carnis, scio ad coelum ascendisse
carnem merito deitatis. Non est Dei proprium
quod famem sensit: sed Dei proprium est quod paucis
panibus tot millia hominum satiavit. Non est proprium
carnis quod super frementes undas siccis pedibus
ambulavit, sed est carnis proprium quod sputa,
palmas, flagella sustinuit. Unus tamen atquem idem

Christus est, qui et injurias toties pertulit, et artus in
profundo non mersit. Et hoc pacto in mediatore Dei
et hominum injuria sui corporis affectam fateor deitatem,
sicut majestate deitatis glorificatam novimus
carnem. Ergo Christus mortuus est, qui et resurrexit:
nec ideo tamen utrumque ex uno, sed ex singulis
singula. In utroque tamen perfectus ipse complevit,
dum unus atque inseparabilis tam diversa
complevit: uno mortem gustavit, altero mortuos
suscitavit. Sicque se Deum et hominem utriusque
verus mediator, nec geminata persona, nec substantia
confusa monstravit. Ingressus est Virginis uterum
Dei Filius, ut iterum nasceretur ante jam genitus: et
suscepit totum homine, qui jam habebat a Patre

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.