PL 62, col. 344
De unitate Trinitatis 2 (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
plenissimam deitatem. Non dissimilis genitori cum
nasceretur ex aeterno perpetuus: non dissimilis homini,
cum ex matre nascitur moriturus. Idem tamen
et aeternus in suo, et moriturus in nostro, dum utrumque
continet ex seipso, et neutrum perdit ex altero.
Sicque ex Deo et homine non imperfectus, sed in
diversa proprietate plenissimus natus est Christus;
sicut ex anima et corpore unusquisque hominum docetur
esse perfectus. Non alius homo corpus, alius
animus, quamvis aliud animus, aliud corpus; unus
tamen atque idem homo, et corpus docetur et animus.
Rursum non unum atque idipsum corpur et animus,
quia ex utroque homo factus est unus. Non enim haec
aut substantiam confundunt in veritate personae, aut
personam geminant diversitate 346 substantiae;
quandoquidem unus ex his homo noscitur exstitisse.
Non perdunt propria, sed quia in unum atque inseparabile
convenerunt, ex propriis videntur facta communia.
Afficitur in corpore mens doloribus corporis,
fatigatur corpus cogitationbius mentis; et unum tamen
horum proprium est corporis, alterum mentis.
Quod dum uni homini acciderit, et corporis commune
videtur, et mentis. Sic post partum Virginis non alius
Dei, et alius hominis, sed idem Christus Dei et hominis
Filius fuit. Et sicut in uno homine aliud animus,
aliud corpus: sic in mediatore Dei et hominum,
aliud Dei Filius, aliud hominis fuit, unus tamen ex
utroque Christus Dominus fuit. Aliud, inquam, pro
discretione substantiae, non alius pro unitate personae.
CAPUT XV.
Fel. In superioribus quidem me ad credendam
Christi ex matre nativitatem salva perpetuitate compuleras:
sed quia contra rationem vi operationis exortanon
in nobis possunt esse continua: idcirco cum ad
propositionem meam sollicita intentione espicio, necdum
mihi videor in his quae a te dicta sunt invenisse
quod quaero. Nescio enim quomodo natum doceatis
ex tempore, quem coaeternum Patri dicitis jam fuisse.
Nasci enim est velut quidam motus rei non exstantis
antequam nascatur, id agens beneficio nativitatis, ut
sit. Quo colligitur Christum qui erat nasci non potuisse;
si nasci potuit, non fuisse.
Aug. Ad inquisitionem nos incomprehensibilium
rerum, nova interrogandi curiositate compellis: et
ideo non nisi quibusdam exemplorum lineamentis
poterit explicari quod quaeris. Patere igitur me pro
affirmato afferre rem alterius quaestionis: quia cum
eam non pro fide sui, sed pro alterius ostensione
nunc profero, non in ea me conjicias explicare quod
credo; sed eta me credere ad praesens puta, ut intelligere
facilius possis ista quae dixero. Figamus ergo,
sicut plerique volunt, esse in mundo animam generalem,
quae sic ineffabili motu semina cuncta vivificet,
ut non sit concreta gum genitis, sed vitam praestet
ipsa gignendis. Nempe cum haec in uterum, passibilem
materiam ad usus suos formatura pervenerit, 347
unam facit secum esse personam ejus rei, quam
non eamdem constat habere substantiam: et fit operante
anima et patiente materia, ex duabus substantiis