PL 62, col. 345
De unitate Trinitatis 2 (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
unus homo: cum aliud anima doceatur, aliud caro:
sicque animam nasci fatemur ex utero, quam ad uterum
venientem vitam dicimus contulisse concepto.
Nasci, inquam, ex matre dicitur, quia ex hac sibi
corpus aptavit, in quo nasci posset: non quia antequam
nasceretur, quantum ad se attinet, ipsa penitus
non fuisset. Et hic si verborum vim, quotidiani
sermonis contemplator attendas, contraria proponimus,
oppugnantia praedicamus; et in his tamen verum
constat esse quod dicimus. Ex matris utero cum corpore
scimus animam nasci, sed etiam matre priorem
videmus animam praedicari. In filio mater animum
gignit, sed tamen etiam in ipsa matre non nisi animus
vivit, sine qua nec ipsa quidem potest esse quae
genuit. Itaque si originem animantis potentiae requiramus,
prior est matre, et ex hac rursus nata videtur
esse cum sobole. Prior, inquam, anima, per quam
mater est animata: prior mater per quam in filio nata
videtur et anima. Sed non mater in carnem animam
vertit, nec carnem in animam commutavit, sed animatam
carnem de utero matris, idem carnis et
animae, et totius hominis creator exhibuit, qui per dispensationem
analogiae diversa jungentis, in uno atque
eodem homine, et utrumque insolubili unitate conjunxit,
et neutrum ex alterius participatione confudit.
CAPUT XVI.
Sic ergo, imo multo incomprehensibilius atque
sublimius natus est susceptione perfecti hominis de
matre Filius Dei, qui est per omnipotentiam singularem
genitis omnibus non facultas tantum, sed et
causa nascendi. Secundum hominem, inquam, de
Virgine natus est Deus, eo pacto quo cum corpore
nasci docetur et animus: non quia utriusque una
substantia est. sed quia ex utraque fit una persona.
Non alius homo corpus, et alius animus, sed unus
homo corpus et animus. Sic post partum Virginis,
non alius Dei Filius et alius hominis, sed idem Christus
Dei et hominis Filius. Et sicut 348 in uno
homine aliud corpus et aliud animus; sic in uno
mediatore aliud Dei, aliud hominis Filius: sed idem
tamen et non alius Dei quam hominis Filius: quamvis
propter aliud Dei, et propter aliud hominis Filius.
Non ab initio carnis coepisse dicimus Filium Dei, ne
temporalem credat aliquis deitatem. Non ab aeterno
Filii Dei novimus carnem, ne non veritatem humani
corporis, sed quamdam eum suscepisse putemus
imaginem. Neque enim consumit majestatem Filii Dei
veritas carnis; aut veritatem carnis, immensitas deitatis;
dum unum radiat virtutibus suis, aliud docetur infirmitatibus
nostris. Unus autem atque inseparabilis
Christus et humiliatur assumptis, et glorificatur in
propriis; cum affici non dedignatur injuriis, et aequalitatem
custodit genitoris. Genuit ergo Maria et non genuit
Filium Dei. Genuit, quando ex ipsa secundum
carnem natus est Christus: non genuit, quando de Patre
sine initio exstitit Filius. Genuit, quando ex hac Verbum
caro processit ut habitaret in nobis: non genuit quando in principio erat Deus Verbum,
quod originem praestitit
universis. Noli ergo partu Virginis determinare