PL 62, col. 349

De unitate Trinitatis 2 (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

sed ineffabili potentiae suae manifestatione, et uterum
gignendus, implevit, et totum quod est substantiae
suae plenitudine non privavit. Non dimisit Patrem
cum venit ad Virginem. Ubique totus, ubique perfectus;
quia nec divisionem incorporea simplicitas
recipit, et partes plenitudo non novit. Erat ergo uno
atque eodem tempore totus etiam in inferno, totus in
coelo. Illic patiens injuriam carnis, hic non relinquens
gloriam deitatis. Erat apud inferos resurrectio mortuorum,
erat super coelos vita viventium. Vere mortuus,
vere vivus; in quo et mortem susceptio mortalitatis
excepit, et vitam divinitas servata 353 non
perdidit. Quotiescunque ergo haec quae a Christo humiliter
sunt tolerata, consideras, ipsum auctorem
voluntariae passionis agnoscas. Ita fiet ut, dum humilitas

patienti, facienti virtus ascribitur, idem Christus
uno atque eodem tempore cum patitur, infirmus,
cum facit, omnipotens doceatur. Sed ne adhuc in
morte Filii Dei aliquam insensibilitatem nos credatis
accipere, importunum non est quae de morte sensa
sint vestigare: in qua sine dubio destituit corpus
vita nostra, non perit; dum discedens anima non vim
suam perdit, sed quod vivificaverat hoc dimittit: et
quantum in se est, alterius mortem facit ipsa, non
recipit. Facit, inquam, non vivificando quod deserit:
non amittendo quod vivit. Itaque hominis mors nihil
aliud quam carnis occasus est: a qua cum vis potentiae
vivificantis abscesserit, in terram de qua
sumpta est, amissis quos non per seipsam habuit
sensibus, redit.
CAPUT XXII.

Atqui contraria, inquis, vitae mors est. Fateor; sed
non ex eo genere contrariorum, quae existentis substantiae
oppositione se perimunt; sed ex eorum potius
quae dum cuilibet accidunt, simul quidem esse
non possunt, sed unius tantum substantiae habitu ac
privatione gignuntur. Sicut verbi gratia noctem docemus
et diem. Nam et haec ejusdem generis docentur
esse contraria, cum non utriusque, sed unius tantum
videatur esse substantia. Ecce enim dicimus
diem esse cum sol est super terram: solem autem
constat esse substantiam. Hic cum peracto diurni
temporis cursu ab humani visus contemplatione discesserit,
noctem discedendo mox facit. Facit, inquam,
subtrahendo copiam luminis, non in se recipiendo

substantiam noctis. Itaque una lucis substantia
noctem facere videtur et diem; sed non uno modo.
Nam diem cum venit, noctem efficit cum recedit. Unde
et Manichaeorum non irreligiosam tantum, verum
etiam stultam divisionem, qua bona a malis aeque
exstantibus nituntur separare substantiis, plerumque
confundimus: ostendentes eis luminare majus, quo fieri
novimus diem; et cogentes ut et ipsi similiter nos
docerent, quod esset, si dictu fas est, tenebrale majus, 354
quo substantialiter fieri crederemus et noctem.
Sed de his alias, qui per stultitiam blasphemi
dogmatis, aut pro exstantibus non exstantia, aut pro
principilibus consecuta, aut pro contrariis videntur
affirmare communia. Quae si quis fidei oculis non

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.