PL 62, col. 350

De unitate Trinitatis 2 (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

privatus excusserit, omnes eorum machinas facili ratione
confundit. Ergo, ut dicere coeperamus, anima
non aliter quam sol vitam tribuit carni cum venerit,
mortem efficit cum recedit. Quam ne quis putet corporis
morte consumi, audiat quid de hoc Dominus in
Evangeliis generali auctoritate definiat: Nolite, inquit, timere eos qui corpus occidunt, animam autem
non possunt occidere: sed timete eum potius qui animam
et corpus potest occidere in gehennam ignis
[(Matth.
X, 28)] . Ergo superstite anima corpus constat occidi;
et propterea consequens ac necessarium non est, animas,
corporum internecione consumi. Hoc si ita est,
etiam post mortem corporis nihilominus mentibus
vivitur. Quod si id de unoquoque nostrum recte sentitur,
quomodo fons vitae propter participationem humanae

mentis, vivificandi potentiam perdidisse jactatur?
Sed potest, inquis, anima et corpus occidi
in gehennam ignis. Quod adversum nos primum idcirco
non facit, quia mors ista non conditionis videtur
esse, sed criminis. Nam remota culpa jubemur homines
non timere, qui cum possint corpus, animam tamen
negantur occidere. Dehinc, quoniam hoc Deo
tantum dicitur esse possibile, de quo Filium suum
unigenitum et communione naturae, et aequalitate potentiae
non hoc credimus meruisse. Suscepit ergo
Salvator conditionem mortis nostrae, sed non ita ut deteriorem
faceret, cum praeter consuetudinem dominati
eam permittebat animae, sed potius ut nihil hanc obesse
animae pariter justorum omnium probasset et vitae.
CAPUT XXIII.
Sed fingamus, licet Evangeliis reclamantibus, animas
interire. Nonne in Salvatore nostro, licet in
his mortem non repellente, tertium tamen atque speciale
majestas est, quam non potuit mors humana
contingere? Ad summam videamus, in cruce positus
quid promisit? Hodie, inquit, mecum eris in paradiso [(Luc. XXIII, 43)]
.
355 Hodie, inquit, non post triduum,
cum carnem meam de sepulcri requie suscitavero, non
cum in me primitias futurae resurrectionis ostendero.
Cujus putamus haec vox est? majestatis, mentis, an
corporis? Corpus autem in spelaeo fuisse nullus ignorat.
Restat ut divinitati, vel menti vox ista conveniat.
Sed dicit aliquis: Divinitatis hanc, non animae Christi
credimus vocem. Et quid in eo cui promittebatur
accipimus? Hodie, inquit latroni, mecum eris in paradiso:

cujus corpus usque ad futuram resurrectionem
mors communis inclusit. Anima igitur est cui
Dominus hoc promisit et praestitit. Si igitur mortuo
corpore, ad paradisum anima mox vocatur, quemquamne
adhuc tam impium credimus, qui dicere audeat,
quoniam anima Salvatoris nostri triduo illo
corporeae mortis, apud inferos custodiae mancipatur?
Et quis, inquis, est alius qui instante passione Christi
ingemuit, dicens: Tristis est anima mea usque ad
mortem [(Matth. XXVI, 38)]
? Tristis usque ad mortem,
propter affectum susceptae carnis, non post mortem,
cum beatitudinem spondet societas deitatis. Non initium
moeroris mors ista, sed finis est. Nec incipiunt
post hanc justorum flagella, sed desinunt, cum et impedimenta

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.