PL 62, col. 351
De unitate Trinitatis 2 (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne · Contra Marivadum Arianum (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
materiae fluctuantis exponunt, et auctorem
suum plenioris intelligentiae contemplatione jam
capiunt.
CAPUT XXIV.
Ergo, inquis, mortem Dei Filius et in anima non
pertulit, et in majestate non sensit? Quid ergo dicebas
esse quod pertulit? Sensit prorsus et pertulit, sed
participatione morbi alieni, non proprietate vulneris
sui. Sensit sicut omnes sentiunt, qui moriente carne
mentibus vivunt: non sicut impii, qui in utraque
parte, sicut idem ait, gehennae ignibus occiduntur.
Quidam sane communem mortem etiam hoc pacto
definiunt; dicentes nihil aliud hanc esse quam cum
diversarum rerum consensu vitam facientium, velut
per dissidium quoddam ab invicem fuerit facta discessio.
Haec si hominis mors est quae non consumit juncta,
sed dividit, dum origini suae utrumque restituit,
quid de Salvatoris nunc anima dicemus, quae ut non
dicam propter inhabitantem divinitatem, 356 et
propter justitiam singularem, certe propter communem
moriendi sortem, corpus illo triduo sic potuit
deserere, ut ipsa non posset penitus interire?
Non ergo, inquis, apud inferos Christi anima,
non divinitas fuit? Fuit, inquam. Neque enim aliter
eum video potuisse resuscitare carnem suam, si apud
inferos praedicem velut absentis Dei non fuisse potentiam.
Nec tamen ideo localem nos Dei credat aliquis
praedicare praesentiam; de quo ista propter manifestationem
certi operis dicimus, quia alicubi fuit sicut
357 Dudum, dilectissimi fratres, in Neapoli, urbe
Campaniae constitutus, cujusdam Varimadi Arianae
sectae diaconi propositionibus, a quodam studioso ac religiosissimo
viro mihi oblatis, rustico quidem sermone
respondens, in uno corpore simul de unitate Trinitatis
libellos digessi. Sed quia nunc comperimus, eos
nihil velle sibi privatis verbis opponi, sed magis propositiones
suas desiderant testimoniorum virtutibus
oppugnari, mediocribus et ingenii tardioribus consulentes,
ita sancto nos Spiritu adjuvante, responsionem
nostram universis eorum objectionibus testimonialiter
coaptavimus, ut is qui legerit, non nudis,
ut solent objicere, verbis, sed legalibus valeat refellere
documentis; ut omni ex parte convicti confundantur,
et ad nihilum redigantur qui super fundamentum
prophetarum et apostolorum dogmata, talia
figmenta construere moliuntur. Quod aedificium, quia
non auro et argento, neque lapidibus pretiosis, sed
ligno fenoque et stipulae comparatur? Cum juxta
Apostoli dictum [(I Cor. III, 13)] in 358 ultimo die
fuerit igne consumptum, necesse est ut in suo patiantur
opere detrimentum: quia difficilius possunt
hujusmodi a pravi dogmatis cursu averti et meliora
sectari: quoniam tantum sibi de spiritu auxerunt