PL 62, col. 434
Contra Marivadum Arianum (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne · Contra Palladium Arianum (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
484 Illuxit Pater, illuxit Filius, illuxit Spiritus
sanctus. De Patre in Apostolo: Deus autem qui dixit
de tenebris lumen splendescere, illuxit in cordibus
vestris [(II Cor. IV, 6)] . De Filio in psalmo centesimo
septimo decimo [(Vers. 26, 27)] : Benedictus qui
venit in nomine Domini, Deus Dominus, et illuxit nobis.
De Spiritu sancto in propheta: Non abscondetur
ultra facies mea ab eis, pro eo quod illuxit Spiritus
meus super universam domum Israel, dicit
Dominus [(Ezech. XXXIX, 29)] .
copiam recolentes. Nam quod Ambrosius,
et vitae merito et Dei dignatione conspicuus episcopus
Mediolanensium civitatis, ibi multitudinem non
opus esse suggerit, ubi veritas non laboraret in pluribus,
si locata esset in paucis: seque eorum qui
contra astarent assertionibus, et sacerdotes vicinarum
ex Italia civitatum, satis abundeque sufficere
posse suggerit, abstinendum venerabilium virorum
fatigatione censuimus: ne quis vel maturo aevo gravis,
vel corporali debilitate confectus, vel laudabili
paupertate mediocris, insuetas repetat terras, et reliqua.
Ambrosius episcopus dixit: Ecce quod Christianus
constituit imperator. Noluit injuriam facere sacerdotibus:
ipsos interpretes constituit episcopos. Ac per
hoc, quoniam in sacerdotali concilio consedimus, responde
ad ea quae tibi proponuntur. Arii epistola
lecta est: etiam nunc recitabitur, si tibi videtur. A
principio habet blasphemias, solum Patrem aeternum
dixit. Si tibi videtur quod Dei Filius sempiternus
non sit, hoc ipsum quemadmodum vis astrue: si
damnandum putas, damna Evangelium. Praesens est
et Apostolus, omnes Scripturae praesto sunt, unde
vis astrue, si putas non esse Dei Filium sempiternum.
Palladius dixit. Vestro studio factum est, sicut in
dicat lectio sacrae a vobis prolatae, ut non esset generale
et plenum concilium. Absentibus consacerdotibus
nostris nos 487 respondere non possumus.
Ambrosius episcopus dixit: Qui sunt consortes
vestri?
Palladius dixit: Orientales episcopi.
Ambrosius episcopus dixit: Interim quia superioribus
temporibus concilium sic factum est, ut Orientales
in Orientis partibus constituti haberent concilium.
Occidentales in Occidente, nos in Occidentis