PL 62, col. 433

Contra Marivadum Arianum (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne · Contra Palladium Arianum (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

Spiritus sancti. De Patre ad Timotheum:
Et si quid aliud sanae doctrinae adversatur, quae est
secundum Evangelium gloriae beati Dei [(I Tim.
I, 10)] . De Filio ad Ephesios: Interficiens inimicitiam
in semetipso, et veniens evangelizavit pacem [(Ephes. II, 16)] .
Item ibi: Testis enim mihi est Deus,
cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii ejus [(Rom. I, 9)] .
De Spiritu sancto in Epistola Petri: Vobis
autem monstraverunt haec, qui vobis evangelizaverunt
in Spiritu sancto [(I Petr. I, 12)] .
CAPUT C. Ubi illuxit Trinitas.

485 Syagrio et Eucherio VV. CC. COSS., III nonas
Septembris, Aquileiae in Ecclesia considentibus episcopis,
Aquileiensium civitatis Valeriano, Ambrosio,
Eusebio, Limenio, Anemio, Sabino, Abundantio,
Artemio, Constantio, Justo, Philastro, Constantio,
Theodoro, Almachio, Domnino, Amantio, Maximo,
Felice, Bassiano, Numidio, Januario, Proculo, Heliodoro,
Jovino, Felice, Exsuperantio, Diogene,
Maximo, Macedonio, Cassiano, Marcello et Eustathio,
episcopis.
Ambrosius episcopus dixit: Diu citra acta tractavimus.
Et quoniam tanta sacrilegia a Patre Palladii et
Secundiani nostris auribus ingeruntur, ut difficile

quisquam credat tam aperte eos blaphemare potuisse:
vel ne qua ipsi calliditate dicta sua postea
negare conentur, licet de tantorum sacerdotum testificatione
dubitari non queat: tamen quoniam omnibus
episcopis placet, fiant acta, ut unusquisque
professionem suam postea negare non possit. Quid
igitur vobis, sancti viri, placeat declarandum est.
Omnes episcopi dixerunt: Placet.
486 Ambrosius episcopus dixit: Disceptationes
nostrae ex re firmandae sunt scripto imperiali, ut
allegentur.
Sabinianus diaconus recitavit:
Ambigua dogmatum reverentia ne dissideant sacerdotes,
quam primum experiri cupientes, convenire

in Aquileiensium civitatem, ex dioecesi meritis
excellentiae tuae creditam, episcopos jusseramus.
Neque enim controversiae dubiae sententiae rectius
poterant expediri, quam si obortae altercationis interpretes
ipsos constituissemus antistites; ut videlicet
a quibus proficiscuntur instituta doctrinae, ab eisdem
discordis eruditionis repugnantiae solverentur.
Neque sane nunc aliter jubemus ac jussimus; non
invertentes praecepti tenorem, sed superfluam convenarum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.