PL 62, col. 437

Contra Palladium Arianum (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

Dei coaeternum cum Patre non confitetur, anathema
habeatur.
Omnes episcopi dixerunt: Anathema.
Ambrosius episcopus dixit: Dicant etiam Afrorum
legati, qui omnium civium huc attulere sententias.
Felix episcopus et legatus dixit: Si qui Filium Dei
negaverit sempiternum, et coaeternum negaverit, non
solus ego legatus totius Africanae provinciae damno,
sed et cunctus chorus sacerdotalis qui ad hunc
coetum sanctissimum me misit, etiam ipse ante
damnavit.
Anemius episcopus dixit: Caput Illyrici, non 490
nisi civitas est Sirmiensis. Ego igitur episcopus illius
civitatis sum. Eum qui non confitetur Filium Dei
aeternum et coaeternum Patri, quod est sempiternum,

anathema dico; sed etiam iis qui idem non
confitentur.
Ambrosius episcopus dixit: Audite sequentia. Et
recitatum est: « Solum aeternum, solum sine initio,
solum verum, solum immortalitatem habentem. »
Ambrosius episcopus dixit: Et in hoc damna eum,
qui negat Filium Deum verum. Cum enim ipse sit
veritas, quemadmodum non est Deus verus? Et addidit:
Quid ad hoc?
Palladius dixit: Filium verum qui non dicat?
Ambrosius episcopus dixit: Arius negavit.
Palladius dixit: Cum Apostolus dicat, Christum
super omnia Deum, potest aliquis negare verum Filium
Dei?
Ambrosius episcopus dixit: Ut scias quam simpliciter
veritas a nobis requiratur, ecce dico ego ut

dicis, sed semiplenum habeo: cum enim ita dicis,
videris negare Deum verum: si autem simpliciter
confiteris verum Deum Filium Dei, eo ordine astrue
quo ipse propono.
Palladius dixit: Ego secundum Scripturas tibi loquor,
verum Filium Dei Dominum dico.
Ambrosius episcopus dixit: Verum Dominum dicis
Filium Dei?
Palladius dixit: Cum verum Filium dicam, quid
amplius?
Ambrosius episcopus dixit: Non quaero tantummodo
ut verum Filium dicas, sed ut verum Dominum
Dei Filium dicas.
Eusebius episcopus dixit: Christus Deus verus est,
secundum omnium fidem, et catholicam professionem?
Palladius dixit: Verus Filius Dei est.
Eusebius episcopus dixit: Nam et nos per adoptionem
filii sumus, ille secundum proprietatem generationis
divinae. Et addidit: Confiteris ergo verum Filium
Dei Dominum verum esse, secundum divinitatem
et proprietatem?
Palladius dixit: Verum Dei Filium unigenitum
dico.
Eusebius episcopus dixit: Hoc ergo putas contra
Scripturas, si Christus Deus verus esse dicatur?
Cumque Palladius reticeret, Ambrosius episcopus
dixit: Solum verum Filium Dei qui dicit, et non vult
dicere Dominum verum, videtur negare. Hoc igitur

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.