PL 62, col. 438

Contra Palladium Arianum (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

ordine confiteatur (si tamen confitetur) 491 Palladius,
et dicat utrum Dominum Dei Filium dicat
Palladius dixit: Cum dicat Filius: « Ut cognoscant
te solum verum Dominum, et quem misisti Jesum Christum [(Joan. XVII, 3)]
,
» cum affectu an veritate?
Ambrosius episcopus dixit: Joannes dixit in Epistola
sua: Hic est verus « Deus [(I Joan. V, 20)]
. Nega
hoc.
Palladius dixit: Cum dicam tibi verum Filium,
profiteor veram etiam divinitatem.
Ambrosius episcopus dixit: Et in hoc est fraus.
Sic enim soletis dicere unam et veram divinitatem,
ut Patris tantummodo, non etiam Filii veram et unam
divinitatem dicatis. Ergo si aperte vis dicere, quia
ad Scripturas me provocas, dic quod dixit evangelista

Joannes: « Hic est Deus verus, » aut nega dictum.
Palladius dixit: Absque Filio alius genitus non est.
Eusebius episcopus dixit: Christus verus Deus secundum
omnium fidem et catholicam professionem,
an in sententia tua Deus verus non est?
Palladius dixit: Virtus Dei nostri est.
Ambrosius episcopus dixit: Non habes libertatem
profitendi, ac per hoc, anathema ei qui non confitetur
verum Deum Filium Dei.
Omnes episcopi dixerunt: Anathema habeatur qui
Christum Filium Dei, Dominum verum non dixerit.
Iterum addidit: « Solum verum, solum immortalitatem
habentem. »
Ambrosius episcopus dixit: Filius Dei habet immortalitatem,
aut non habet, secundum divinitatem?
Palladius dixit: Apostolum admittis, an non? « Rex
regum, qui solus habet immortalitatem [(I Tim. VI, 16)]
. »
Ambrosius episcopus dixit: De Christo Filio Dei
quid dicis?
Palladius dixit: Christus nomen divinum est, an
humanum?
Eusebius episcopus dixit: Secundum carnis quidem
sacramentum Christus dicitur: sed idem Deus et
homo est.
Palladius dixit: Christus nomen carnis est, Christus
nomen humanum est, et respondete vos mihi.
Eusebius episcopus dixit: Quid superfluis immoraris?
Cum legeretur impietas Arii, qui hoc dicit de
Patre, quia solus habet immortalitatem, attulisti testimonium
ad consensum impietatis Arii, ex Apostolo,
dicens: « Qui solus habet immortalitatem, et lucem

habitat inaccessibilem [(Ibid.)]
. » Sed si intelligis, totius
naturae dignitatem in Dei nomine expressit: siquidem
in Dei nomine 492 Pater et Filius designantur.
Palladius dixit: Et ego vos quod interrogavi, respondere
noluistis.
Ambrosius episcopus dixit: Aperte de te sententiam
quaero: Filius Dei habet immortalitatem secundum
generationem divinam, an non habet?
Palladius dixit: Secundum generationem divinam
incorruptibilis est; per carnem mortuus est.
Ambrosius episcopus dixit: Non divinitas mortua
est, sed caro mortua est.
Palladius dixit: Ante, vos mihi respondete.
Ambrosius episcopus dixit: Filius Dei secundum divinitatem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.