PL 62, col. 448

Contra Palladium Arianum (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

qui blasphemias et impietates Arii non condemnavit,
sicut et caeteri consacerdotes mei et ego censeo
damnandum.
Heliodorus episcopus Altiniensis dixit: Qui perfidiam
Arii omniumque haereticorum, quorum consors est
Palladius, hujus insipiens cor, qui veritatem non est
confessus, cum caeteris consacerdotibus meis pariter
condemno.
Felix episcopus Jadertinus dixit: Palladium, qui
blasphemavit Filium, sicut Arius, cum omnibus pariter
condemno.
Theodorus episcopus Octodorensis dixit: Palladium,
qui Christum Deum verum, coaeternum Patri negavit,
nec Christianum hunc, nec sacerdotem ullo modo
censemus.
Domninus episcopus Gratianopolitanus dixit: Palladium
in perfidia Arii permanentem, in perpetuum,
sicut et fratres damnaverunt, etiam et ego censeo
esse damnandum.
Proculus episcopus Massiliensium dixit: Palladium,
qui Arii blasphemias sub quadam impia haereditate
non condemnando defendit, sicut hunc et plurimorum
jam venerabilium sacerdotum sententia blasphemum
designavit, atque sacerdotio alienum duxit,
mea pariter sententia in perpetuum condemnatum
designat.
Diogenes episcopus Genavensis dixit: Palladium,
qui Christum Dominum Deum verum, similem et
aequalem Patri dum non confitetur, negavit, damnationem
judico cum caeteris fratribus meis vel consacerdotibus

sortiri.
Amantius episcopus Nicensis dixit: Palladium, qui
sectam Arii non destruxit, secundum consacerdotum
meorum judicium, etiam et ego condemno.
Januarius episcopus dixit: Sicut omnes consacerdotes
mei damnaverunt Palladium, ita et ego pari
judicio eum censeo esse damnandum.
504 Et cum Secundianus subripuisset, Ambrosius
episcopus dixit: Audisti, Secundiane, cujusmodi
Palladius impius sententiam, sacerdotali concilio
damnatus, exceperit. Licet displicuerit nobis, quod
ejus, hoc est Palladii non horrueris amentiam, tamen
de te aliqua specialiter quaero, utrum Dei Filium
Dominum nostrum Jesum Christum, vel non verum
Deum dicas.
Secundianus dixit: Qui negat Dominum verum
esse Patrem Domini et Dei nostri Jesu Christi, non
est Christianus, nec qui negat Filium Dominum
verum.
Ambrosius episcopus dixit: Deum verum Dei Filium
confiteris?
Secundianus dixit: Verum Dei Filium, unigenitum
Dei Filium verum dico.
Ambrosius episcopus dixit: Verum Deum dicis?
Secundianus dixit: Verum unigenitum Filium quis
negat verum Filium Dei?
Eusebius episcopus dixit: Non sufficit quod Filium
Dei unigenitum confiteris; nam hoc omnes confitentur;
sed hoc movet quod Arius dixit Dominum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.