PL 62, col. 449

Contra Palladium Arianum (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

solum Patrem, solum verum, negavit Filium Dei
Dominum verum. Simpliciter Filium Dei Deum verum
confiteris?
Secundianus dixit: Qui fuerit Arius ignoro, quid
dixerit nescio: mecum loqueris vivus ad vivum.
Illud dico quod Christus dixit: Unigenitum Filium
se asserit Patris, Filius unigenitus: Deus est Dei
Filius verus.
Ambrosius episcopus dixit: Deus verus est, verus
Deus Filius Deus. Et addidit: In Scripturis divinis
scriptum est, « quia qui jurant super terram, jurabunt
Deum verum [(Isai. LXV, 16)]
. » Quod utique de Christo
esse non dubium est. Nos ergo verum Deum profitemur,
et fides nostra haec est et professio, quia unigenitus
Patris Filius, hoc est verus Deus. Dic et tu

de Deo vero, Dei Filium Deum verum.
Secundianus dixit: De Deo vero.
Ambrosius episcopus dixit: Filius Dei Deus verus
est?
Secundianus dixit: Ergo mendax.
Ambrosius episcopus dixit: In hoc fraudem facis,
ut non Deum verum dicas, sed Deum unigenitum, ac
per hoc dic simpliciter: Unigenitus Dei Filius Deus
verus.
Secundianus dixit: Unigenitum dixi Dei Filium.
Eusebius episcopus dixit: Hoc Photinus non negat,
hoc Sabellius confitetur.
505 Ambrosius episcopus dixit: Et qui hoc non
confitetur, jure damnatur. Ac per hoc saepe te convenio,
licet cavillando negaveris veritatem. Non quaero

ut tantummodo unigenitum Dei, Filium Dei dicas, sed
etiam Deum verum.
Secundianus dixit: Veritatis me servum profiteor.
Quae dico non scribuntur, et quae dicis scribuntur.
Christum verum Dei Filium dico. Quis negat Filium
Dei verum esse?
Ambrosius episcopus dixit: Qui negat unigenitum Dei
Filium, anathema sit.
Secundianus dixit: Deum verum unigenitum Filium
Dei? Quid mihi profiteris, quod non est scriptum?
Ambrosius episcopus dixit: Apertum sacrilegium
est, quando Christum Dei Filium Arius Deum verum
negavit.
Secundianus dixit: Jesum Christum Filium Dei

Deum, qui Christus dicatur Filius verus, Filium Dei
dico.
Ambrosius episcopus dixit: Nondum resipuisti. Et

Ambrosius episcopus dixit: Multas quidem et graves
haereses novimus a plurimis ebullire, et veneni
vice ad intimum pectus canceris sui virus infundere

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.