PL 62, col. 450
Contra Palladium Arianum (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
adjecit: Ne quid illi videatur esse subreptum, confirmet
sententiam suam. Dicat ergo unigenitum Christum,
Dei Filium, Deum verum.
Secundianus dixit: Jam dixi. Quid mihi extorquere
vis amplius?
Ambrosius episcopus dixit: Quid dixisti? Certe si
dixisses tanta, quod gloriose dicitur, saepe repetendum
est.
Secundianus dixit: Dictum est: « Sit sermo vester,
est est; non non [(Matth. V, 3)]
. »
Ambrosius episcopus dixit: Qui dicit ipsum Patrem
Filium, sacrilegus est. Hoc a te quaero ut dicas de Deo
vero Deum verum Dei Filium natum.
Secundianus dixit: Filium a Deo genitum [(dicente
ipso, Genui te [Psal. CIX, 3] )] Filium confitentem se
genitum esse dico.
Ambrosius episcopus dixit: A Deo vero Deus verus
est?
Secundianus dixit: Et cum nomini etiam addis
et verum, audis, qualis in te fides sit, et Christianus
es?
Eusebius episcopus dixit: Qui negavit illum Deum
verum? Arius et Palladius negavit. Tu si Deum verum
credis, debes simpliciter designare.
Ambrosius episcopus dixit: Si non dixeris Deum
verum de Deo vero natum esse, Christum negasti.
Secundianus dixit: Interrogatus de Filio, dedi responsum:
quemadmodum deberem profiteri respondi.
Habemus vestram expositionem, 506 afferemus,
legatur.
Ambrosius dixit: Hodie afferre debueras: caeterum
subterfugere conaris. Professionem a me exige,
et professionem a te exigo. Deus verus est Dei Filius?
Secundianus dixit: Unigenitus est Deus Dei Filius.
Et ego interrogo, unigenitus est?
Ambrosius episcopus dixit: Ratione permoveat nos
impietas et insipientia tua. Cum dicis Deum verum
unigenitum, non Deum verum dicis, sed verum unigenitum:
ac per hoc, ut istam adimas quaestionem,
ita responde. Ex Deo vero Deus verus est?
Secundianus dixit: Ergo Deus Deum non genuit?
Deus verus ille qui est, quod est genuit, unum verum
unigenitum Filium genuit.
Ambrosius dixit: Non confiteris Deum verum, sed
vis dicere, verum unigenitum. Et ego unigenitum, sed
dico et Deum verum.
Secundianus dixit: Ego dico genitum a Patre verum
genitum: dico omnibus.
LIBER SECUNDUS. DE FIDE, IN PERSONA AMBROSII.
CAPUT PRIMUM.
[(II Tim. II, 17)] .
Sed vinci illi vel facile possunt, vel
facile vitari, quorum prima propositione omne consilium
pectoris proditur. At vero hi quibus 507
multa nobiscum paria sunt, facile possunt innoxias
mentes et soli Deo deditas, fraudulenta societate