PL 62, col. 451

Contra Palladium Arianum (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

percutere, dum malorum suorum virus per bona nostra
defendunt. Nihil enim periculosius his haereticis
esse potest, qui cum integre per omnia decurrant,
uno tamen verbo, ac si veneni gutta, meram illam ac
simplicem fidem dominicae et exinde apostolicae traditionis
inficiunt. Unde vehementer nobis cavendum
est ne se vel sensibus vel auribus nostris hujusmodi
aliquid latenter insinuet: quia nihil tam cogit in
mortem, quam sub obtentu fidei integritatem ejusdem
fidei violare. Ut enim gypsum aqua permixtum
lac colore mentitur: ita hic per verisimilem
confessionem traditio inimica suggeritur. Qua de re
non similitudo confessionis, sed sensus mentis est
ponderandus, quo confessio ipsa firmatur. Denique
si diligentius et accuratius attendatis, cur voluerint

de evangelica et apostolica fide, et de Patrum traditione,
unius substantiae nomen auferri, procul dubio
probatis haeresim Arianam subtili compendio brevi
jam sublato hoc nomine intromissum. Nec hoc quidem
ego suspicione aut opinione collectum affirmo; nec (ut
ipsi putant) academicus disputator assisto, ut simplices
sensus verborum subtilitate contorqueam, sed
ut contortos et pravos, tenui argumento compositos,
in lucem cognitionis exponam, quo facilius possit cognita
et comperta iniquitas ab omnibus evitari. Quae
etenim causa, quaeve ratio exstitit, ut quod docendum
et quod credendum cunctis Ecclesiis fuerat traditum,
quodque Patres nostri apostolici viri contra
universas haereses, et maxime Arianam, quasi quemdam
obicem veritatis, quo omnes aditus pestiferae

doctrinae obstruerent, sancto Spiritu inundati, catholica
ratione posuerunt, non sine magno nisu ab
his qui nunc elogio Arianae labis addicti sunt, laboretur
auferri, nisi ut Filium Dei mutabilem et convertibilem,
utpote non de propria Patris substantia,
constitisse confingant: cui et initium ex tempore, et
ortum ex nihilo, nomen ex altero, ut semper docuerunt
(propter quod et saepe damnati 508 sunt), nunc
jam libere et secure incunctanterque Ecclesiis tradere
et insinuare possint?
CAPUT II.
Videtis ergo omnia eos in tractatu ipsorum, non
evangelica fide, sed subdola malignitate ad seducendos
simplices quosque posuisse. Non jam tam suspectum
quam manifestum omnibus esse debet, ita

eos Deum de Deo posuisse, ut Arius tradere solebat,
ut ex Deo factus sit, non ex Deo natus. Qui si
na us est, unius substantiae est: si factus est, verus
Filius non est, et si verus Filius non est, nec verus
Deus est. Aut si verus Deus est et de Patre non est,
duo sunt habentes singuli et voluntates proprias, et
imperia diversa. Vel si concordia tantum et societate
unum sunt, non tamen et substantia, verus, ut jam
dixi, Deus non est: et sic erit Deus ut Moyses Pharaoni [(Exod. VII, 1)] :
potestate, non genere. Filius
quoque ita credendus erit, ut per Isaiam populo dictum
est: Filios genui et exaltavi [(Isai. I, 2)]
, et alibi: Dii estis,
et filii Altissimi omnes [(Psal. LXXXI, 6)]
.
Sed et primogenitus ita habebitur, quomodo et Israel

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.