PL 62, col. 452

Contra Palladium Arianum (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

a Deo primogenitus filius appellatus est [(Exod. IV,
22)] . Nec non et primogenitus totius creaturae [(Col. I,
15)] , quasi in ordine factorum primogenitus habeatur,
ut ex eo seriem quamdam creandis mundi rebus assignent.
Denique sublato ὁμουσίου, id est unius substantiae
vocabulo; ὁμοιούσιον, id est similem factori
suo posuerunt, cum aliud sit similitudo, aliud veritas.
Nam et homo ad imaginem et similitudinem Dei
factus est [(Gen. I, 26)] , nec tamen Deus est: nec
quod Deus est, homo exstitisse credendus est. Ita et
Filium Dei similem volunt, ut eum aliunde similem,
non de ipsa una sancta et beata Patris substantia
dicant. Qui si de Patris substantia non est, ἐξ οὐκ ὄντων
est, id est ex nullis exstantibus, ut idem Arius
tradidit. Sublato enim eo quod Pater est, undecunque

fuerit Filius, necesse est ut et initium ex nihilo,
et ortum ex tempore habeat. Nihil enim sine initio
nisi solus Deus. Unde et Filius, sicut ipse Dominus
ait: Ego et Pater unum sumus [(Joan. X, 30)]
. Quod
ideo dixit, ut duarum 509 personarum vocabula
in unius deitatis majestate monstraret, sicut et propheta
ex voce Dei: Eructavit, inquit, cor meum Verbum
bonum, dico ego opera mea regi [(Psal. XLIV, 2)]
.
Vides ergo hoc Verbum bonum Filium Dei esse,
quem non aliunde quam de paterno pectore et (ut
ita dixerim) de utero cordis Dei credimus natum. Et
proinde eum regem appellat, quia ipse est Rex regum:
Deum Dominum, cui omnia divina opera succumbunt;
qui dixit: Omnia quae Pater habet, mea
sunt [(Joan. XVI, 15)]
. De hoc et evangelista: In principio,

inquit, erat Verbum, et Verbum erat apud
Deum, et Deus erat Verbum. Omnia per eum facta
sunt, et sine eo factum est nihil [(Joan. I, 1)]
. Igitur
quod in principio erat, semper fuisse credendum est.
Sed nec aliunde esse quam ex eo qui principium non
habet, id est de corde Patris, quia eructavit, inquit, cor meum Verbum bonum.
Non enim dixit: In principio
factum est Verbum, sed in principio, inquit, erat Verbum.
Quodcunque principium Verbi signare
volueris, praejudicatum habebis, quia in principio, inquit, erat.
Non quod duo principia ex rerum diversitate
dicamus, sed quia Verbum Filius semper cum
Patre est, et de Patre natus est. Ac proinde cujus
origo principium non habet, sempiternus credendus
est: quia nec Pater potest unquam sine Filio nominari,

nec Filius sine Patre vocari, ac per hoc semper
Filius, quia semper Pater. Et Deus, inquit, erat Verbum.
Quod Deus est, semper est; ne si semper non
fuerit, verus Deus esse non possit: sicuti et in sophiae
nomine, quia secundum Apostolum ipse est sapientia
Patris [(I Cor. I, 24)] . Ego, inquit, ex ore Altissimi prodivi [(Eccli. XXIV, 5)]
.
Non ergo aliunde quam de Patre,
quia semper cum Patre. Et ideo Sapientia Dei appellatur,
ut nunquam Pater sine sapientia, hoc est sine
Filio suo fuisse credatur. Haec est illa sapientia ineffabilis,
quae initium viarum Dei apud Salomonem vel
condita vel genita vel creata describitur [(Prov. VIII)] :
quam tamen sic conditam dicit ut semper eam cum
Deo fuisse ostendat. Quod enim initium Deo dabis,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.