PL 62, col. 453

Contra Palladium Arianum (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

ut initium possis sapientiae ipsius consignare? Non
enim ita Deus sapientiam suam condidit, quasi aliquando
sine sapientia fuerit. Sed cum initium viarum
suarum dicat, initium motus operis alicujus ostendit, 510
ut hoc initium habeat sapientia Dei, quod
de Deo processit ad condenda omnia, tam coelestia
quam terrena, non quo coeperit esse in Deo. Creata
est ergo sapientia, imo genita, non sibi quae semper
erat, sed his quae ab ea fieri oportebat; ut quia
quanta et qualis esset sciri non poterat, de effectu
operum suorum virtus ejus et potentia nosceretur,
ut dum conditorem de conditis aestimamus, tunc
magis timeamus cum facta miramur. Caeterum si tu
ita creatam sapientiam dicas, ut FiliumDei creaturam
intelligas, occurrit tibi Apostolus, condemnans

eos qui creaturam colunt, dicens: Propter quod tradidit
illos Deus in desiderium cordis eorum in immunditiam,
ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis:
qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium,
et coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori,
qui est benedictus Deus in saecula [(Rom. I, 21)]
.
Haec est, inquam, illa sapientia Dei quae dicit: Ego
ex ore Altissimi prodivi [(Eccli. XXIV, 5)]
, universitatis
conditrix et effectrix, id est Filius Dei per quem omnia,
et in quo omnia: quia, ut Apostolus dixit: In
ipso constituta sunt universa in coelis et in terra, visibilia
et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive
virtutes, sive principatus, sive potestates, omnia per
ipsum, et in ipso condita sunt, et ipse est ante omnia,
et omnia in ipso constant [(Coloss. I, 16)]
. Hinc et Salomon:
Cum sit,
inquit, una, omnia potest, et permanens
in se, omnia innovat, et per nationes in animas sanctas
se transfert [(Sap. VII, 27)]
. Quod confirmans Apostolus
ait, in interiore homine habitare Christum, ut per
quem a principio omnia facta sunt, per ipsum et in
fine cuncta salventur [(Ephes. III, 16)] .
CAPUT III.
Sed dicis mihi ὁμούσιον, id est unius substantiae
nomen ob hoc nominari non oportere, quia in Scripturis
divinis non continetur. Quaero et ego, homo
qui hoc prohibes, si ideo nominari non debet, quia
scriptum non est, an quia ita credi non liceat? Quod
si ita credendum est, cur non ita profitendum? Corde
enim, inquit Apostolus, creditur ad justitiam, ore 511
autem confessio fit ad salutem [(Rom. X, 10)]
.

Aut si ideo nominandum non est, quia nec ita credendum,
obtinuit Arianae labis assertio: quae ideo
Patrem et Filium unius substantiae denegavit, quia
Filium Dei modo ex nihilo, modo ex Patre, sed ab
alia substantia, quando voluit et quomodo voluit, et
unde voluit factum inducit, dummodo aliunde eum,
et non de eo quod Pater est, exstitisse confingat.
Quem etsi natum dicit, sed hoc dicto tenus, quia
rursum omne quod natum est factum intelligit; eo
quod et nos a Deo geniti appellemur, quos constat
esse, facturam. Vel si Arianus non es, et verum Filium
de vero Patre natum non factum agnoscis, cur
non eum cum Patre unam substantiam dicis? Frustra
times, homo, profiteri quod credis; aut frustra
credis, si ita non credis, et merito haereticus denotaris.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.