PL 62, col. 454
Contra Palladium Arianum (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
Et quanquam non immutaveris dictum, quo
putaris prohibuisse, Dei Filium nuncupari facturam;
sed cum subjungis, Sicuti aliquid horum quod factum
est, ex aperto ostendis non ob hoc facturam dici noluisse,
quasi non debeat factus intelligi; sed non ita
factum vis, sicut aliquid horum quod factum est, sed
tamen factum. Aliter enim dicis factum, ut pote
perfectam creaturam, per quem facta sunt omnia;
dummodo et ipsum factum intelligas, licet non ita ut
caetera. Sed ut ad id revertar, quod dicis, in Scripturis
divinis ὁμούσιον, id est unius substantiae vocabulum
non inveniri, finge hoc interim sic sit; eo
quod ubicunque substantia legitur, res Dei non Deus
accipiatur; quid quod et aliud quod scriptum non
est, pariter profiteris, id est Deum ex Deo, et lumen
ex lumine? Quid ad haec dicis? Aut totum mecum
tene, aut totum omitte. Si enim unius substantiae vocabulum
inde times dicere, quia scriptum non est;
timere identidem debes Deum ex Deo, et lumen
ex lumine profiteri. Sed ego probo Deum de Deo, et
lumen de lumine, et unius substantiae vocabulum in
divinis Scripturis contineri. Cum enim ipse Dei Filius
qui Deus est, in Evangelio suo dicat: Ego de
Patre exivi [(Joan. XVI, 28)]
: jure et merito Deum
de Deo profitemur; quia de Deo Patre Filium Dei,
Deum verum de Deo vero natum esse cognoscimus.
Sed non eo genere ut nos dii sumus 512 appellati [(Psal. LXXXI, 6)] ;
vel ut Moyses Pharaonis Deus
est dictus [(Exod. VIII, 1)] ; sed quia verus Filius, de
vero Patre natus, non factus est, vere et confidenter
Deus de Deo dicendus est. Sic et lumen de lumine
(quod scriptum non est) mecum quidem dicis; sed
mecum omnino non sentis. Et quia scriptum est de
Patre: Deus lux est; et de Filio: Erat lux vera quae
illuminat omnem hominem venientem in hunc mudum [(I Joan. I, 5)] ;
et: Lux lucet in tenebris, id est
Christus in saeculo, et tenebrae eum non sunt assecutae [(Joan. I, 9)] .
Hi scilicet homines quorum cor
ignorantiae tenebris obcaecatum est, Christum verum
Deum, et verum Dei Filium non agnoverunt. Sed
ipse Dominus: Ego sum, inquit, lux mundi: qui me
secutus fuerit, non ibit in tenebris, sed habebit lumen
vitae [(Joan. VIII, 12)]
. Ergo quia lumen Pater, et lux
Filius, recte lumen de lumine. Sed lumen ex lumine
ita asseris, quasi a Patre, qui verum lumen est, aliud
lumen sit factum, quod de ipsa Patris substantia
non sit: sed sicuti aliud quodlibet lumen, quanquam
a Deo sit factum, longe tamen aliud sit ab eo
qui fecerit: et ideo lumen ex lumine, non de lumine
dicis. Cum ergo haec praelocutus sum; licet mecum
non intelligas, tamen ipsa quomodocunque pronuntias,
cum scripta non sint: an non et unius substantiae
vocabulum, quod in Scripturis non putas contineri,
mecum pariter profiteris? nisi quia illic habuisti quomodo
malignos sensus tuos occulta fraude in utroque
contegeres; ut mecum hoc ipsum sono vocis exprimeres,
sed tamen longe dicti intelligentiam separares.
Sicuti et illi haeretici qui resurrectionem carnis
negant, ad decipiendas animas simplicium, vae dicunt
his quia in carne non resurgunt. Sed si discutias