PL 62, col. 456
Contra Palladium Arianum (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
sanctum totum? An tu putas inane aliquid esse et
vacuum quod Deus est? Hoc enim dici blasphemia
est, ut inane putetur per quem cuncta constiterunt,
qui omnia verbo edidit, ratione composuit, virtute
perfecit, cujus nutu et imperio universa reguntur,
cuncta deserviunt. Et bene quod de Deo legis scriptum: Ego sum qui sum;
et: Qui est misit me [(Exod.
III, 14)]
. Et ipse Salvator et Dominus: Haec est, inquit, vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum,
et quem misisti Jesum Christum
[(Joan. XVII, 3)]
. Est
ergo in substantia sua Deus, cujus cognitio vita
aeterna est, et qui tantus est quantus dici non potest.
Qui tunc digne aestimatur cum inaestimabilis dicitur:
utique velis ac nolis. Ergo ipsum quod est, hoc est
substantia ejus rei quae esse defenditur: quod tamen
jam dictum est, quantum et quale sit, nec mente
concipi, nec sensu aestimari, nec animo definiri potest.
Dummodo constet esse quod esse creditur; ut
de eo ipso quod Deus est inde sit Filius, ut verus sit
Filius, et verus sit Pater in Filio, et Filius in Patre.
Hoc erit ὁμούσιον, id est unius substantiae cum Patre.
Sicut ipse Dominus ait, Ego in Patre, et Pater in
me [(Joan. XIV, 11)]
. Ego et Pater unum sumus [(Joan.
X, 30)]
; et: Ego de Patre exivi [(Joan. XVI, 28)]
; et: Qui me videt, videt et Patrem
[(Joan. XIV, 9)]
. Non immerito,
quia Filius Dei de Deo Patre natus est: et
ideo de unitate substantiae, et de majestate deitatis
unum sunt, sicuti et Jeremias prophetavit: Quis stabit
in substantia Domini, et videbit verbum Domini [(Jer. XXIII, 18)]
?
Et iterum: Si stetissent in substantia
mea, et si audissent verba mea, avertissem eos a
studiis eorum pessimis [(Ibid., 22)]
. Et apud Salomonem: Substantia mea, dulcedo mea est
[(Sap. XVI, 31)]
.
CAPUT V.
515 Cum ergo hanc unitatem substantiae in Patre
et Filio non solum prophetica, sed et evangelica auctoritate
cognoscas, quomodo dicis in Scripturis divinis ὁμούσιον
non inveniri? quasi aliud sit ὁμούσιον
quam quod dicit, Ego de Deo Patre exivi [(Joan. XVI,
28)]
; et, Ego et Pater unum sumus [(Joan. X, 30)]
; vel
quod prophetae ex aperto substantiam Dei intimabant?
Haec est autem nominis ratio, ut in Patre et
Filio unitatem substantiae credas, licet rem ipsam
(quae est inenarrabilis) definire non possis; ut sive
lumen de lumine dicas, sive verbum de verbo, sive
spiritum de spiritu, sive Dominum de Domino, quodcunque
de eo dixeris, unius tamen essentiae Patrem
et Filium credas, et de eo ipso quod Pater est, Filium
intelligas. Nam si aliquam comparationem de
rebus his quae videntur, in eo facias, ipsa dissimilitudine
rerum, non rationem ostendes, sed altercationem
disputationum induces. Et quia ex voce Dei
scriptum est: Cui me comparabitis [(Isai. XLVI, 5)]
? ac
proinde Deus cui assimilari nihil potest, sufficiat
credi quod ipse sentitur, quia ipse credi se voluit,
non indicati. Denique si de hoc ipso quod mecum
profiteris, al quam similitudinem velis in Deo conferre,
nescio an quod comparaveris possis expressius
definire. Ut puta cum dicis lumen ex lumine, si ad