PL 62, col. 457

Contra Palladium Arianum (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

explanandum illud scrupulosa narratione cogaris,
quaero quomodo lumen ex lumine credas. Utrum
quasi lucernam ex lucerna, vel quasi solem ex sole,
ut aut duas lucernas, aut duos soles quasi duos deos
sub hoc exemplo inducas. Aut splendorem luminis
ejusdem lucernae, vel claritatem solis de eodem sole
fulgentem, lumen de lumine consignes, ut in matricem
luminis Patris figuram assimiles, Filium vero in
splendorem claritatis ostendas; quod de eo propheta
dixerit: Apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus
lumen [(Psal. XXXV, 10)]
. Vel Salomon cum dicit: Candor est lucis aeternae, et speculum sine macula
Dei majestatis, et imago bonitatis illius
[(Sap. VII, 26)]
.
Vel Apostolus hic praedicaverit Salvatorem nostrum
imaginem esse invisibilis Dei [(Col. I, 25)] , eo quod

imago 516 solis lux sua sit quae de eodem sole
procedit. Sed quanta ad haec responderi possunt, quae
lites generant (quod Apostolus prohibet [(II Tim. II, 14)] ) longum est dicere: quippe cum constet lumen
illud quod Deus est, aestimari, comprehendi, et definiri
non posse: nec vere aliquid ex his quae in hoc
mundo sunt, majestati divinae comparari, quia nihil
de omnibus istis quae videntur aut dicuntur, secundum
id quod Deus est, condigna similitudine aestimari
potest; quippe cum ipsis intellectibus et sensibus
major sit. Ideo praemonui ut divinitatem substantiae
crederes, et verum Filium de vero Patre
cognosceres: de qualitate autem rei requirere non
deberes, quia quale aut quantum sit, scire non possis.
Hoc enim prophetae, hoc Apostoli praedicarunt.
CAPUT VI.

Denique pro captu, pro viribus, pro fide nostra
intueamur, Deus quid sit, et videamus an ei possit
aliquid comparari. Certe hic est de quo et cum dicitur,
non potest dici; cum aestimatur, non potest
aestimari; cum comparatur, non potest comparari;
cum definitur, ipsa definitione sua crescit. Qui coelum
manu sua operit, pugno omnem mundi ambitum
claudit. Quem totum omnia nesciunt, et metuendo
sciunt. Cujus nomini et virtuti famulatur hic orbis,
et ipsa elementorum sibi succedentium momentanea
vicissitudo testatur. Vide ergo si potest aliquid esse
cui possit Pater et Filius comparari; quia talis est
Filius qualis et Pater. Non enim ipse se unum cum
Patre diceret, nisi talem se qualis est Pater sciret.

Ratio quaedam est quae apud Graecos Λόγος nuncupatur,
quae inter Patrem et Filium personas vel vocabula
distinguit: quia et ipse Filius ratio dicitur: quae
tamen ratio multis nominibus appellatur. Modo Verbum,
modo virtus, modo sapientia, modo dextera,
modo brachium, modo margarita, modo thesaurus,
modo retia, modo aratrum, modo fons, modo petra,
modo lapis angularis, modo agnus, modo homo,
modo vitulus, modo aquila, modo leo, modo via,
modo veritas, et vita: cum sit Deus omnia in omnibus,
ut per haec vocabula divinarum 517 dispositionum
mysteria cognoscantur, non ut ipsa majestas
Filii Dei proprie definita monstretur. Quid est enim
Filius de eo quod Pater est? Alius idem. Nam et ob

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.